[1]Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
[2]Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
[3]Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
[4]sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
[5]Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum: secundum propositum voluntatis suæ,
[6]in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
[7]In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
[8]quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia:
[9]ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
[10]in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso;
[11]in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ:
[12]ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo;
[13]in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
[14]qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
[15]Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
[16]non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis:
[17]ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
[18]illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
[19]et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
[20]quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus:
[21]supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
[22]Et omnia subjecit sub pedibus ejus: et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
[23]quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.
|