[1]Et vos, cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, [2]in quibus aliquando ambulastis secundum sæculum mundi hujus, secundum principem potestatis aëris hujus, spiritus, qui nunc operatur in filios diffidentiæ, [3]in quibus et nos omnes aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostræ, facientes voluntatem carnis et cogitationum, et eramus natura filii iræ, sicut et ceteri: [4]Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, [5]et cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in Christo (cujus gratia estis salvati), [6]et conresuscitavit, et consedere fecit in cælestibus in Christo Jesu: [7]ut ostenderet in sæculis supervenientibus abundantes divitias gratiæ suæ, in bonitate super nos in Christo Jesu. [8]Gratia enim estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis: Dei enim donum est: [9]non ex operibus, ut ne quis glorietur. [10]Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu in operibus bonis, quæ præparavit Deus ut in illis ambulemus. [11]Propter quod memores estote quod aliquando vos gentes in carne, qui dicimini præputium ab ea quæ dicitur circumcisio in carne, manu facta: [12]quia eratis illo in tempore sine Christo, alienati a conversatione Israël, et hospites testamentorum, promissionis spem non habentes, et sine Deo in hoc mundo. [13]Nunc autem in Christo Jesu, vos, qui aliquando eratis longe, facti estis prope in sanguine Christi. [14]Ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriæ solvens, inimicitias in carne sua, [15]legem mandatorum decretis evacuans, ut duos condat in semetipso in unum novum hominem, faciens pacem: [16]et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. [17]Et veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis, qui prope. [18]Quoniam per ipsum habemus accessum ambo in uno Spiritu ad Patrem. [19]Ergo jam non estis hospites, et advenæ: sed estis cives sanctorum, et domestici Dei, [20]superædificati super fundamentum apostolorum, et prophetarum, ipso summo angulari lapide Christo Jesu: [21]in quo omnis ædificatio constructa crescit in templum sanctum in Domino, [22]in quo et vos coædificamini in habitaculum Dei in Spiritu.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top