[1]Hujus rei gratia, ego Paulus vinctus Christi Jesu, pro vobis gentibus, [2]si tamen audistis dispensationem gratiæ Dei, quæ data est mihi in vobis: [3]quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum, sicut supra scripsi in brevi, [4]prout potestis legentes intelligere prudentiam meam in mysterio Christi: [5]quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum, sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis ejus et prophetis in Spiritu, [6]gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: [7]cujus factus sum minister secundum donum gratiæ Dei, quæ data est mihi secundum operationem virtutis ejus. [8]Mihi omnium sanctorum minimo data est gratia hæc, in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, [9]et illuminare omnes, quæ sit dispensatio sacramenti absconditi a sæculis in Deo, qui omnia creavit: [10]ut innotescat principatibus et potestatibus in cælestibus per Ecclesiam, multiformis sapientia Dei, [11]secundum præfinitionem sæculorum, quam fecit in Christo Jesu Domino nostro: [12]in quo habemus fiduciam, et accessum in confidentia per fidem ejus. [13]Propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis: quæ est gloria vestra. [14]Hujus rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, [15]ex quo omnis paternitas in cælis et in terra nominatur, [16]ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, [17]Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, [18]ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis, quæ sit latitudo, et longitudo, et sublimitas, et profundum: [19]scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. [20]Ei autem, qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intelligimus, secundum virtutem, quæ operatur in nobis: [21]ipsi gloria in Ecclesia, et in Christo Jesu, in omnes generationes sæculi sæculorum. Amen.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top