[1]Locutusque est Dominus cunctos sermones hos:
[2]Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Ægypti, de domo servitutis.
[3]Non habebis deos alienos coram me.
[4]Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quæ est in cælo desuper, et quæ in terra deorsum, nec eorum quæ sunt in aquis sub terra.
[5]Non adorabis ea, neque coles: ego sum Dominus Deus tuus fortis, zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios, in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt me:
[6]et faciens misericordiam in millia his qui diligunt me, et custodiunt præcepta mea.
[7]Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum: nec enim habebit insontem Dominus eum qui assumpserit nomen Domini Dei sui frustra.
[8]Memento ut diem sabbati sanctifices.
[9]Sex diebus operaberis, et facies omnia opera tua.
[10]Septimo autem die sabbatum Domini Dei tui est: non facies omne opus in eo, tu, et filius tuus et filia tua, servus tuus et ancilla tua, jumentum tuum, et advena qui est intra portas tuas.
[11]Sex enim diebus fecit Dominus cælum et terram, et mare, et omnia quæ in eis sunt, et requievit in die septimo: idcirco benedixit Dominus diei sabbati, et sanctificavit eum.
[12]Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longævus super terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi.
[13]Non occides.
[14]Non mœchaberis.
[15]Non furtum facies.
[16]Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium.
[17]Non concupisces domum proximi tui, nec desiderabis uxorem ejus, non servum, non ancillam, non bovem, non asinum, nec omnia quæ illius sunt.
[18]Cunctus autem populus videbat voces et lampades, et sonitum buccinæ, montemque fumantem: et perterriti ac pavore concussi, steterunt procul,
[19]dicentes Moysi: Loquere tu nobis, et audiemus: non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur.
[20]Et ait Moyses ad populum: Nolite timere: ut enim probaret vos venit Deus, et ut terror illius esset in vobis, et non peccaretis.
[21]Stetitque populus de longe. Moyses autem accessit ad caliginem in qua erat Deus.
[22]Dixit præterea Dominus ad Moysen: Hæc dices filiis Israël: Vos vidistis quod de cælo locutus sim vobis.
[23]Non facietis deos argenteos, nec deos aureos facietis vobis.
[24]Altare de terra facietis mihi, et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei: veniam ad te, et benedicam tibi.
[25]Quod si altare lapideum feceris mihi, non ædificabis illud de sectis lapidibus: si enim levaveris cultrum super eo, polluetur.
[26]Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua.
|