[1]Hæc sunt judicia quæ propones eis. [2]Si emeris servum hebræum, sex annis serviet tibi: in septimo egredietur liber gratis. [3]Cum quali veste intraverit, cum tali exeat: si habens uxorem, et uxor egredietur simul. [4]Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias: mulier et liberi ejus erunt domini sui, ipse vero exibit cum vestitu suo. [5]Quod si dixerit servus: Diligo dominum meum et uxorem ac liberos; non egrediar liber: [6]offeret eum dominus diis, et applicabitur ad ostium et postes, perforabitque aurem ejus subula: et erit ei servus in sæculum. [7]Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut ancillæ exire consueverunt. [8]Si displicuerit oculis domini sui cui tradita fuerat, dimittet eam: populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, si spreverit eam. [9]Sin autem filio suo desponderit eam, juxta morem filiarum faciet illi. [10]Quod si alteram ei acceperit, providebit puellæ nuptias, et vestimenta, et pretium pudicitiæ non negabit. [11]Si tria ista non fecerit, egredietur gratis absque pecunia. [12]Qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. [13]Qui autem non est insidiatus, sed Deus illum tradidit in manus ejus, constituam tibi locum in quem fugere debeat. [14]Si quis per industriam occiderit proximum suum, et per insidias: ab altari meo evelles eum, ut moriatur. [15]Qui percusserit patrem suum aut matrem, morte moriatur. [16]Qui furatus fuerit hominem, et vendiderit eum, convictus noxæ, morte moriatur. [17]Qui maledixerit patri suo, vel matri, morte moriatur. [18]Si rixati fuerint viri, et percusserit alter proximum suum lapide vel pugno, et ille mortuus non fuerit, sed jacuerit in lectulo: [19]si surrexerit, et ambulaverit foris super baculum suum, innocens erit qui percusserit, ita tamen ut operas ejus et impensas in medicos restituat. [20]Qui percusserit servum suum, vel ancillam virga, et mortui fuerint in manibus ejus, criminis reus erit. [21]Sin autem uno die vel duobus supervixerit, non subjacebit pœnæ, quia pecunia illius est. [22]Si rixati fuerint viri, et percusserit quis mulierem prægnantem, et abortivum quidem fecerit, sed ipsa vixerit: subjacebit damno quantum maritus mulieris expetierit, et arbitri judicaverint. [23]Sin autem mors ejus fuerit subsecuta, reddet animam pro anima, [24]oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro manu, pedem pro pede, [25]adustionem pro adustione, vulnus pro vulnere, livorem pro livore. [26]Si percusserit quispiam oculum servi sui aut ancillæ, et luscos eos fecerit, dimittet eos liberos pro oculo quem eruit. [27]Dentem quoque si excusserit servo vel ancillæ suæ, similiter dimittet eos liberos. [28]Si bos cornu percusserit virum aut mulierem, et mortui fuerint, lapidibus obruetur: et non comedentur carnes ejus, dominus quoque bovis innocens erit. [29]Quod si bos cornupeta fuerit ab heri et nudiustertius, et contestati sunt dominum ejus, nec recluserit eum, occideritque virum aut mulierem: et bos lapidibus obruetur, et dominum ejus occident. [30]Quod si pretium fuerit ei impositum, dabit pro anima sua quidquid fuerit postulatus. [31]Filium quoque et filiam si cornu percusserit, simili sententiæ subjacebit. [32]Si servum ancillamque invaserit, triginta siclos argenti domino dabit, bos vero lapidibus opprimetur. [33]Si quis aperuerit cisternam, et foderit, et non operuerit eam, cecideritque bos aut asinus in eam, [34]reddet dominus cisternæ pretium jumentorum: quod autem mortuum est, ipsius erit. [35]Si bos alienus bovem alterius vulneraverit, et ille mortuus fuerit: vendent bovem vivum, et divident pretium, cadaver autem mortui inter se dispertient. [36]Sin autem sciebat quod bos cornupeta esset ab heri et nudiustertius, et non custodivit eum dominus suus: reddet bovem pro bove, et cadaver integrum accipiet.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top