|
[1]Tabernaculum vero ita facies: decem cortinas de bysso retorta, et hyacintho, ac purpura, coccoque bis tincto, variatas opere plumario facies.
[2]Longitudo cortinæ unius habebit viginti octo cubitos: latitudo, quatuor cubitorum erit. Unius mensuræ fient universa tentoria.
[3]Quinque cortinæ sibi jungentur mutuo, et aliæ quinque nexu simili cohærebunt.
[4]Ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum, ut possint invicem copulari.
[5]Quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte, ita insertas ut ansa contra ansam veniat, et altera alteri possit aptari.
[6]Facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela jungenda sunt, ut unum tabernaculum fiat.
[7]Facies et saga cilicina undecim, ad operiendum tectum tabernaculi.
[8]Longitudo sagi unius habebit triginta cubitos, et latitudo, quatuor: æqua erit mensura sagorum omnium.
[9]E quibus quinque junges seorsum, et sex sibi mutuo copulabis, ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices.
[10]Facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius, ut conjungi cum altero queat, et quinquaginta ansas in ora sagi alterius, ut cum altero copuletur.
[11]Facies et quinquaginta fibulas æneas quibus jungantur ansæ, ut unum ex omnibus operimentum fiat.
[12]Quod autem superfuerit in sagis quæ parantur tecto, id est unum sagum quod amplius est, ex medietate ejus operies posteriora tabernaculi.
[13]Et cubitus ex una parte pendebit, et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine, utrumque latus tabernaculi protegens.
[14]Facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis: et super hoc rursum aliud operimentum de janthinis pellibus.
[15]Facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setim,
[16]quæ singulæ denos cubitos in longitudine habeant, et in latitudine singulos ac semissem.
[17]In lateribus tabulæ, duæ incastraturæ fient, quibus tabula alteri tabulæ connectatur: atque in hunc modum cunctæ tabulæ parabuntur.
[18]Quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum.
[19]Quibus quadraginta bases argenteas fundes, ut binæ bases singulis tabulis per duos angulos subjiciantur.
[20]In latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem, viginti tabulæ erunt,
[21]quadraginta habentes bases argenteas, binæ bases singulis tabulis supponentur.
[22]Ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas,
[23]et rursum alias duas quæ in angulis erigantur post tergum tabernaculi.
[24]Eruntque conjunctæ a deorsum usque sursum, et una omnes compago retinebit. Duabus quoque tabulis quæ in angulis ponendæ sunt, similis junctura servabitur.
[25]Et erunt simul tabulæ octo, bases earum argenteæ sedecim, duabus basibus per unam tabulam supputatis.
[26]Facies et vectes de lignis setim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi,
[27]et quinque alios in altero, et ejusdem numeri ad occidentalem plagam:
[28]qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum.
[29]Ipsas quoque tabulas deaurabis, et fundes in eis annulos aureos per quos vectes tabulata contineant: quos operies laminis aureis.
[30]Et eriges tabernaculum juxta exemplar quod tibi in monte monstratum est.
[31]Facies et velum de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumario et pulchra varietate contextum:
[32]quod appendes ante quatuor columnas de lignis setim, quæ ipsæ quidem deauratæ erunt, et habebunt capita aurea, sed bases argenteas.
[33]Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur.
[34]Pones et propitiatorium super arcam testimonii in Sancto sanctorum,
[35]mensamque extra velum, et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano: mensa enim stabit in parte aquilonis.
[36]Facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere plumarii.
[37]Et quinque columnas deaurabis lignorum setim, ante quas ducetur tentorium: quarum erunt capita aurea, et bases æneæ.
|