[1]State, et nolite iterum jugo servitutis contineri.
[2]Ecce ego Paulus dico vobis: quoniam si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit.
[3]Testificor autem rursus omni homini circumcidenti se, quoniam debitor est universæ legis faciendæ.
[4]Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini: a gratia excidistis.
[5]Nos enim spiritu ex fide, spem justitiæ exspectamus.
[6]Nam in Christo Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium: sed fides, quæ per caritatem operatur.
[7]Currebatis bene: quis vos impedivit veritati non obedire?
[8]persuasio hæc non est ex eo, qui vocat vos.
[9]Modicum fermentum totam massam corrumpit.
[10]Ego confido in vobis in Domino, quod nihil aliud sapietis: qui autem conturbat vos, portabit judicium, quicumque est ille.
[11]Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc prædico: quid adhuc persecutionem patior? ergo evacuatum est scandalum crucis.
[12]Utinam et abscindantur qui vos conturbant.
[13]Vos enim in libertatem vocati estis, fratres: tantum ne libertatem in occasionem detis carnis, sed per caritatem Spiritus servite invicem.
[14]Omnis enim lex in uno sermone impletur: Diliges proximum tuum sicut teipsum.
[15]Quod si invicem mordetis, et comeditis: videte ne ab invicem consumamini.
[16]Dico autem: Spiritu ambulate, et desideria carnis non perficietis.
[17]Caro enim concupiscit adversus spiritum, spiritus autem adversus carnem: hæc enim sibi invicem adversantur, ut non quæcumque vultis, illa faciatis.
[18]Quod si Spiritu ducimini, non estis sub lege.
[19]Manifesta sunt autem opera carnis, quæ sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria,
[20]idolorum servitus, veneficia, inimicitiæ, contentiones, æmulationes, iræ, rixæ, dissensiones, sectæ,
[21]invidiæ, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quæ prædico vobis, sicut prædixi: quoniam qui talia agunt, regnum Dei non consequentur.
[22]Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas,
[23]mansuetudo, fides, modestia, continentia, castitas. Adversus hujusmodi non est lex.
[24]Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.
[25]Si Spiritu vivimus, Spiritu et ambulemus.
[26]Non efficiamur inanis gloriæ cupidi, invicem provocantes, invicem invidentes.
|