[1]Fratres, etsi præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris.
[2]Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi.
[3]Nam si quis existimat se aliquid esse, cum nihil sit, ipse se seducit.
[4]Opus autem suum probet unusquisque, et sic in semetipso tantum gloriam habebit, et non in altero.
[5]Unusquisque enim onus suum portabit.
[6]Communicet autem is qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
[7]Nolite errare: Deus non irridetur.
[8]Quæ enim seminaverit homo, hæc et metet. Quoniam qui seminat in carne sua, de carne et metet corruptionem: qui autem seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam.
[9]Bonum autem facientes, non deficiamus: tempore enim suo metemus non deficientes.
[10]Ergo dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei.
[11]Videte qualibus litteris scripsi vobis mea manu.
[12]Quicumque enim volunt placere in carne, hi cogunt vos circumcidi, tantum ut crucis Christi persecutionem non patiantur.
[13]Neque enim qui circumciduntur, legem custodiunt: sed volunt vos circumcidi, ut in carne vestra glorientur.
[14]Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo.
[15]In Christo enim Jesu neque circumcisio aliquid valet, neque præputium, sed nova creatura.
[16]Et quicumque hanc regulam secuti fuerint, pax super illos, et misericordia, et super Israël Dei.
[17]De cetero, nemo mihi molestus sit: ego enim stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.
[18]Gratia Domini nostri Jesu Christi cum spiritu vestro, fratres. Amen.
|