[1]Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quoniam majus judicium sumitis.
[2]In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus.
[3]Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, et omne corpus illorum circumferimus.
[4]Ecce et naves, cum magnæ sint, et a ventis validis minentur, circumferuntur a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit.
[5]Ita et lingua modicum quidem membrum est, et magna exaltat. Ecce quantus ignis quam magnam silvam incendit !
[6]Et lingua ignis est, universitas iniquitatis. Lingua constituitur in membris nostris, quæ maculat totum corpus, et inflammat rotam nativitatis nostræ inflammata a gehenna.
[7]Omnis enim natura bestiarum, et volucrum, et serpentium, et ceterorum domantur, et domita sunt a natura humana:
[8]linguam autem nullus hominum domare potest: inquietum malum, plena veneno mortifero.
[9]In ipsa benedicimus Deum et Patrem: et in ipsa maledicimus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt.
[10]Ex ipso ore procedit benedictio et maledictio. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri.
[11]Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?
[12]Numquid potest, fratres mei, ficus uvas facere, aut vitis ficus? Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.
[13]Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam in mansuetudine sapientiæ.
[14]Quod si zelum amarum habetis, et contentiones sint in cordibus vestris: nolite gloriari, et mendaces esse adversus veritatem:
[15]non est enim ista sapientia desursum descendens: sed terrena, animalis, diabolica.
[16]Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.
[17]Quæ autem desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonus consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, non judicans, sine simulatione.
[18]Fructus autem justitiæ, in pace seminatur, facientibus pacem.
|