[1]Unde bella et lites in vobis? nonne hinc: ex concupiscentiis vestris, quæ militant in membris vestris? [2]concupiscitis, et non habetis: occiditis, et zelatis: et non potestis adipisci: litigatis, et belligeratis, et non habetis, propter quod non postulatis. [3]Petitis, et non accipitis: eo quod male petatis: ut in concupiscentiis vestris insumatis. [4]Adulteri, nescitis quia amicitia hujus mundi inimica est Dei? quicumque ergo voluerit amicus esse sæculi hujus, inimicus Dei constituitur. [5]An putatis quia inaniter Scriptura dicat: Ad invidiam concupiscit spiritus qui habitat in vobis? [6]majorem autem dat gratiam. Propter quod dicit: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. [7]Subditi ergo estote Deo, resistite autem diabolo, et fugiet a vobis. [8]Appropinquate Deo, et appropinquabit vobis. Emundate manus, peccatores: et purificate corda, duplices animo. [9]Miseri estote, et lugete, et plorate: risus vester in luctum convertatur, et gaudium in mœrorem. [10]Humiliamini in conspectu Domini, et exaltabit vos. [11]Nolite detrahere alterutrum fratres. Qui detrahit fratri, aut qui judicat fratrem suum, detrahit legi, et judicat legem. Si autem judicas legem, non es factor legis, sed judex. [12]Unus est legislator et judex, qui potest perdere et liberare. [13]Tu autem quis es, qui judicas proximum? Ecce nunc qui dicitis: Hodie, aut crastino ibimus in illam civitatem, et faciemus ibi quidem annum, et mercabimur, et lucrum faciemus: [14]qui ignoratis quid erit in crastino. [15]Quæ est enim vita vestra? vapor est ad modicum parens, et deinceps exterminabitur; pro eo ut dicatis: Si Dominus voluerit. Et: Si vixerimus, faciemus hoc, aut illud. [16]Nunc autem exsultatis in superbiis vestris. Omnis exsultatio talis, maligna est. [17]Scienti igitur bonum facere, et non facienti, peccatum est illi.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top