James
Jam
5
   
[1]Agite nunc divites, plorate ululantes in miseriis vestris, quæ advenient vobis. [2]Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. [3]Aurum et argentum vestrum æruginavit: et ærugo eorum in testimonium vobis erit, et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis vobis iram in novissimis diebus. [4]Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quæ fraudata est a vobis, clamat: et clamor eorum in aures Domini sabbaoth introivit. [5]Epulati estis super terram, et in luxuriis enutristis corda vestra in die occisionis. [6]Addixistis, et occidistis justum, et non resistit vobis. [7]Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terræ, patienter ferens donec accipiat temporaneum et serotinum. [8]Patientes igitur estote et vos, et confirmate corda vestra: quoniam adventus Domini appropinquavit. [9]Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non judicemini. Ecce judex ante januam assistit. [10]Exemplum accipite, fratres, exitus mali, laboris, et patientiæ, prophetas qui locuti sunt in nomine Domini. [11]Ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Sufferentiam Job audistis, et finem Domini vidistis, quoniam misericors Dominus est, et miserator. [12]Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis. [13]Tristatur aliquis vestrum? oret. Æquo animo est? psallat. [14]Infirmatur quis in vobis? inducat presbyteros ecclesiæ, et orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini: [15]et oratio fidei salvabit infirmum, et alleviabit eum Dominus: et si in peccatis sit, remittentur ei. [16]Confitemini ergo alterutrum peccata vestra, et orate pro invicem ut salvemini: multum enim valet deprecatio justi assidua. [17]Elias homo erat similis nobis passibilis: et oratione oravit ut non pluret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. [18]Et rursum oravit: et cælum dedit pluviam, et terra dedit fructum suum. [19]Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum: [20]scire debet quoniam qui converti fecerit peccatorem ab errore viæ suæ, salvabit animam ejus a morte, et operiet multitudinem peccatorum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top