[1]Respondens autem Sophar Naamathites, dixit:
[2]Numquid qui multa loquitur, non et audiet? aut vir verbosus justificabitur?
[3]Tibi soli tacebunt homines? et cum ceteros irriseris, a nullo confutaberis?
[4]Dixisti enim: Purus est sermo meus, et mundus sum in conspectu tuo.
[5]Atque utinam Deus loqueretur tecum, et aperiret labia sua tibi,
[6]ut ostenderet tibi secreta sapientiæ, et quod multiplex esset lex ejus, et intelligeres quod multo minora exigaris ab eo quam meretur iniquitas tua !
[7]Forsitan vestigia Dei comprehendes, et usque ad perfectum Omnipotentem reperies?
[8]Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces?
[9]Longior terra mensura ejus et latior mari.
[10]Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit, quis contradicet ei?
[11]Ipse enim novit hominum vanitatem; et videns iniquitatem, nonne considerat?
[12]Vir vanus in superbiam erigitur, et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.
[13]Tu autem firmasti cor tuum, et expandisti ad eum manus tuas.
[14]Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te, et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,
[15]tunc levare poteris faciem tuam absque macula; et eris stabilis, et non timebis.
[16]Miseriæ quoque oblivisceris et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.
[17]Et quasi meridianus fulgor consurget tibi ad vesperam; et cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
[18]Et habebis fiduciam, proposita tibi spe, et defossus securus dormies.
[19]Requiesces, et non erit qui te exterreat; et deprecabuntur faciem tuam plurimi.
[20]Oculi autem impiorum deficient, et effugium peribit ab eis, et spes illorum abominatio animæ.
|