[1]Respondens autem Job, ait: [2]Nunc quoque in amaritudine est sermo meus, et manus plagæ meæ aggravata est super gemitum meum. [3]Quis mihi tribuat ut cognoscam et inveniam illum, et veniam usque ad solium ejus? [4]Ponam coram eo judicium, et os meum replebo increpationibus: [5]ut sciam verba quæ mihi respondeat, et intelligam quid loquatur mihi. [6]Nolo multa fortitudine contendat mecum, nec magnitudinis suæ mole me premat. [7]Proponat æquitatem contra me, et perveniat ad victoriam judicium meum. [8]Si ad orientem iero, non apparet: si ad occidentem, non intelligam eum. [9]Si ad sinistram, quid agam? non apprehendam eum: si me vertam ad dexteram, non videbo illum. [10]Ipse vero scit viam meam, et probavit me quasi aurum quod per ignem transit. [11]Vestigia ejus secutus est pes meus: viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea. [12]A mandatis labiorum ejus non recessi, et in sinu meo abscondi verba oris ejus. [13]Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus, et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit. [14]Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. [15]Et idcirco a facie ejus turbatus sum, et considerans eum, timore sollicitor. [16]Deus mollivit cor meum, et Omnipotens conturbavit me. [17]Non enim perii propter imminentes tenebras, nec faciem meam operuit caligo.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top