[1]Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit: [2]Numquid Deo potest comparari homo, etiam cum perfectæ fuerit scientiæ? [3]Qui prodest Deo, si justus fueris? aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua? [4]Numquid timens arguet te, et veniet tecum in judicium? [5]Et non propter malitiam tuam plurimam, et infinitas iniquitates tuas? [6]Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa, et nudos spoliasti vestibus. [7]Aquam lasso non dedisti, et esurienti subtraxisti panem. [8]In fortitudine brachii tui possidebas terram, et potentissimus obtinebas eam. [9]Viduas dimisisti vacuas, et lacertos pupillorum comminuisti. [10]Propterea circumdatus es laqueis, et conturbat te formido subita. [11]Et putabas te tenebras non visurum, et impetu aquarum inundantium non oppressum iri. [12]An non cogitas quod Deus excelsior cælo sit, et super stellarum verticem sublimetur? [13]Et dicis: Quid enim novit Deus? et quasi per caliginem judicat. [14]Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat, et circa cardines cæli perambulat. [15]Numquid semitam sæculorum custodire cupis, quam calcaverunt viri iniqui, [16]qui sublati sunt ante tempus suum, et fluvius subvertit fundamentum eorum? [17]qui dicebant Deo: Recede a nobis: et quasi nihil posset facere Omnipotens, æstimabant eum, [18]cum ille implesset domos eorum bonis? quorum sententia procul sit a me ! [19]Videbunt justi, et lætabuntur, et innocens subsannabit eos: [20]nonne succisa est erectio eorum? et reliquias eorum devoravit ignis? [21]Acquiesce igitur ei, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos. [22]Suscipe ex ore illius legem, et pone sermones ejus in corde tuo. [23]Si reversus fueris ad Omnipotentem, ædificaberis, et longe facies iniquitatem a tabernaculo tuo. [24]Dabit pro terra silicem, et pro silice torrentes aureos. [25]Eritque Omnipotens contra hostes tuos, et argentum coacervabitur tibi. [26]Tunc super Omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. [27]Rogabis eum, et exaudiet te, et vota tua reddes. [28]Decernes rem, et veniet tibi, et in viis tuis splendebit lumen. [29]Qui enim humiliatus fuerit, erit in gloria, et qui inclinaverit oculos, ipse salvabitur. [30]Salvabitur innocens: salvabitur autem in munditia manuum suarum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top