[1]Respondens autem Job, dixit:
[2]Audite, quæso, sermones meos, et agite pœnitentiam.
[3]Sustinete me, et ego loquar: et post mea, si videbitur, verba ridete.
[4]Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam contristari?
[5]Attendite me et obstupescite, et superponite digitum ori vestro.
[6]Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
[7]Quare ergo impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis?
[8]Semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.
[9]Domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.
[10]Bos eorum concepit, et non abortivit: vacca peperit, et non est privata fœtu suo.
[11]Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exultant lusibus.
[12]Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi.
[13]Ducunt in bonis dies suos, et in puncto ad inferna descendunt.
[14]Qui dixerunt Deo: Recede a nobis, et scientiam viarum tuarum nolumus.
[15]Quis est Omnipotens, ut serviamus ei? et quid nobis prodest si oraverimus illum?
[16]Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua, consilium impiorum longe sit a me.
[17]Quoties lucerna impiorum extinguetur, et superveniet eis inundatio, et dolores dividet furoris sui?
[18]Erunt sicut paleæ ante faciem venti, et sicut favilla quam turbo dispergit.
[19]Deus servabit filiis illius dolorem patris, et cum reddiderit, tunc sciet.
[20]Videbunt oculi ejus interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
[21]Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium ejus dimidietur?
[22]Numquid Deus docebit quispiam scientiam, qui excelsos judicat?
[23]Iste moritur robustus et sanus, dives et felix:
[24]viscera ejus plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur:
[25]alius vero moritur in amaritudine animæ absque ullis opibus:
[26]et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
[27]Certe novi cogitationes vestras, et sententias contra me iniquas.
[28]Dicitis enim: Ubi est domus principis? et ubi tabernacula impiorum?
[29]Interrogate quemlibet de viatoribus, et hæc eadem illum intelligere cognoscetis:
[30]quia in diem perditionis servatur malus, et ad diem furoris ducetur.
[31]Quis arguet coram eo viam ejus? et quæ fecit, quis reddet illi?
[32]Ipse ad sepulchra ducetur, et in congerie mortuorum vigilabit.
[33]Dulcis fuit glareis Cocyti, et post se omnem hominem trahet, et ante se innumerabiles.
[34]Quomodo igitur consolamini me frustra, cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati?
|