[1]Respondens autem Sophar Naamathites, dixit: [2]Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi, et mens in diversa rapitur. [3]Doctrinam qua me arguis audiam, et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi. [4]Hoc scio a principio, ex quo positus est homo super terram, [5]quod laus impiorum brevis sit, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. [6]Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, [7]quasi sterquilinium in fine perdetur, et qui eum viderant, dicent: Ubi est? [8]Velut somnium avolans non invenietur: transiet sicut visio nocturna. [9]Oculus qui eum viderat non videbit, neque ultra intuebitur eum locus suus. [10]Filii ejus atterentur egestate, et manus illius reddent ei dolorem suum. [11]Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus, et cum eo in pulvere dormient. [12]Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum, abscondet illud sub lingua sua. [13]Parcet illi, et non derelinquet illud, et celabit in gutture suo. [14]Panis ejus in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. [15]Divitias quas devoravit evomet, et de ventre illius extrahet eas Deus. [16]Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. [17](Non videat rivulos fluminis, torrentes mellis et butyri.) [18]Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur: juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit. [19]Quoniam confringens nudavit pauperes: domum rapuit, et non ædificavit eam. [20]Nec est satiatus venter ejus: et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit. [21]Non remansit de cibo ejus: et propterea nihil permanebit de bonis ejus. [22]Cum satiatus fuerit, arctabitur: æstuabit, et omnis dolor irruet super eum. [23]Utinam impleatur venter ejus, ut emittat in eum iram furoris sui, et pluat super illum bellum suum ! [24]Fugiet arma ferrea, et irruet in arcum æreum. [25]Eductus, et egrediens de vagina sua, et fulgurans in amaritudine sua: vadent et venient super eum horribiles. [26]Omnes tenebræ absconditæ sunt in occultis ejus: devorabit eum ignis qui non succenditur: affligetur relictus in tabernaculo suo. [27]Revelabunt cæli iniquitatem ejus, et terra consurget adversus eum. [28]Apertum erit germen domus illius: detrahetur in die furoris Dei. [29]Hæc est pars hominis impii a Deo, et hæreditas verborum ejus a Domino.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top