[1]Respondens autem Baldad Suhites, dixit: [2]Potestas et terror apud eum est, qui facit concordiam in sublimibus suis. [3]Numquid est numerus militum ejus? et super quem non surget lumen illius? [4]Numquid justificari potest homo comparatus Deo? aut apparere mundus natus de muliere? [5]Ecce luna etiam non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: [6]quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis !
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top