|
[1]Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est.
[2]Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat.
[3]Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis.
[4]Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest fere fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis.
[5]Ego sum vitis, vos palmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere.
[6]Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet.
[7]Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis.
[8]In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
[9]Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea.
[10]Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione.
[11]Hæc locutus sum vobis: ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur.
[12]Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos.
[13]Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat qui pro amicis suis.
[14]Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis.
[15]Jam non dicam vos servos: quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos: quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis.
[16]Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat: ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis.
[17]Hæc mando vobis: ut diligatis invicem.
[18]Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit.
[19]Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret: quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus.
[20]Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis: non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt.
[21]Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum: quia nesciunt eum qui misit me.
[22]Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent: nunc autem excusationem non habent de peccato suo.
[23]Qui me odit, et Patrem meum odit.
[24]Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent: nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum.
[25]Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est: Quia odio habuerunt me gratis.
[26]Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me;
[27]et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.
|