|
[1]Hæc locutus sum vobis, ut non scandalizemini.
[2]Absque synagogis facient vos: sed venit hora, ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se præstare Deo.
[3]Et hæc facient vobis, quia non noverunt Patrem, neque me.
[4]Sed hæc locutus sum vobis, ut cum venerit hora eorum, reminiscamini quia ego dixi vobis.
[5]Hæc autem vobis ab initio non dixi, quia vobiscum eram. Et nunc vado ad eum qui misit me; et nemo ex vobis interrogat me: Quo vadis?
[6]sed quia hæc locutus sum vobis, tristitia implevit cor vestrum.
[7]Sed ego veritatem dico vobis: expedit vobis ut ego vadam: si enim non abiero, Paraclitus non veniet ad vos; si autem abiero, mittam eum ad vos.
[8]Et cum venerit ille, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio.
[9]De peccato quidem, quia non crediderunt in me.
[10]De justitia vero, quia ad Patrem vado, et jam non videbitis me.
[11]De judicio autem, quia princeps hujus mundi jam judicatus est.
[12]Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo.
[13]Cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem: non enim loquetur a semetipso, sed quæcumque audiet loquetur, et quæ ventura sunt annuntiabit vobis.
[14]Ille me clarificabit, quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
[15]Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt. Propterea dixi: quia de meo accipiet, et annuntiabit vobis.
[16]Modicum, et jam non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me: quia vado ad Patrem.
[17]Dixerunt ergo ex discipulis ejus ad invicem: Quid est hoc quod dicit nobis: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me, et quia vado ad Patrem?
[18]Dicebant ergo: Quid est hoc quod dicit: Modicum? nescimus quid loquitur.
[19]Cognovit autem Jesus, quia volebant eum interrogare, et dixit eis: De hoc quæritis inter vos quia dixi: Modicum, et non videbitis me; et iterum modicum, et videbitis me.
[20]Amen, amen dico vobis: quia plorabitis, et flebitis vos, mundus autem gaudebit; vos autem contristabimini, sed tristitia vestra vertetur in gaudium.
[21]Mulier cum parit, tristitiam habet, quia venit hora ejus; cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressuræ propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
[22]Et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis, iterum autem videbo vos, et gaudebit cor vestrum: et gaudium vestrum nemo tollet a vobis.
[23]Et in illo die me non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis.
[24]Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
[25]Hæc in proverbiis locutus sum vobis. Venit hora cum jam non in proverbiis loquar vobis, sed palam de Patre annuntiabo vobis:
[26]in illo die in nomine meo petetis: et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis:
[27]ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, et credidistis, quia ego a Deo exivi.
[28]Exivi a Patre, et veni in mundum: iterum relinquo mundum, et vado ad Patrem.
[29]Dicunt ei discipuli ejus: Ecce nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis:
[30]nunc scimus quia scis omnia, et non opus est tibi ut quis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi.
[31]Respondit eis Jesus: Modo creditis?
[32]ecce venit hora, et jam venit, ut dispergamini unusquisque in propria, et me solum relinquatis: et non sum solus, quia Pater mecum est.
[33]Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.
|