|
[1]Hæc locutus est Jesus: et sublevatis oculis in cælum, dixit: Pater, venit hora: clarifica Filium tuum, ut Filius tuus clarificet te:
[2]sicut dedisti ei potestatem omnis carnis, ut omne, quod dedisti ei, det eis vitam æternam.
[3]Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum.
[4]Ego te clarificavi super terram: opus consummavi, quod dedisti mihi ut faciam:
[5]et nunc clarifica me tu, Pater, apud temetipsum, claritate quam habui, prius quam mundus esset, apud te.
[6]Manifestavi nomen tuum hominibus, quos dedisti mihi de mundo: tui erant, et mihi eos dedisti: et sermonem tuum servaverunt.
[7]Nunc cognoverunt quia omnia quæ dedisti mihi, abs te sunt:
[8]quia verba quæ dedisti mihi, dedi eis: et ipsi acceperunt, et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt quia tu me misisti.
[9]Ego pro eis rogo; non pro mundo rogo, sed pro his quos dedisti mihi: quia tui sunt:
[10]et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt: et clarificatus sum in eis.
[11]Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio. Pater sancte, serva eos in nomine tuo, quos dedisti mihi: ut sint unum, sicut et nos.
[12]Cum essem cum eis, ego servabam eos in nomine tuo. Quos dedisti mihi, custodivi: et nemo ex eis periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.
[13]Nunc autem ad te venio: et hæc loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.
[14]Ego dedi eis sermonem tuum, et mundus eos odio habuit, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.
[15]Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.
[16]De mundo non sunt, sicut et ego non sum de mundo.
[17]Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est.
[18]Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:
[19]et pro eis ego sanctificabo meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate.
[20]Non pro eis rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me:
[21]ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint: ut credat mundus, quia tu me misisti.
[22]Et ego claritatem, quam dedisti mihi, dedi eis: ut sint unum, sicut et nos unum sumus.
[23]Ego in eis, et tu in me: ut sint consummati in unum: et cognoscat mundus quia tu me misisti, et dilexisti eos, sicut et me dilexisti.
[24]Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum: ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi: quia dilexisti me ante constitutionem mundi.
[25]Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi: et hi cognoverunt, quia tu me misisti.
[26]Et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam: ut dilectio, qua dilexisti me, in ipsis sit, et ego in ipsis.
|