[1]Post hæc autem ambulabat Jesus in Galilæam: non enim volebat in Judæam ambulare, quia quærebant eum Judæi interficere. [2]Erat autem in proximo dies festus Judæorum, Scenopegia. [3]Dixerunt autem ad eum fratres ejus: Transi hinc, et vade in Judæam, ut et discipuli tui videant opera tua, quæ facis. [4]Nemo quippe in occulto quid facit, et quærit ipse in palam esse: si hæc facis, manifesta teipsum mundo. [5]Neque enim fratres ejus credebant in eum. [6]Dicit ergo eis Jesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum. [7]Non potest mundus odisse vos: me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera ejus mala sunt. [8]Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendo ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est. [9]Hæc cum dixisset, ipse mansit in Galilæa. [10]Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto. [11]Judæi ergo quærebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille? [12]Et murmur multum erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas. [13]Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judæorum. [14]Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus in templum, et docebat. [15]Et mirabantur Judæi, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit? [16]Respondit eis Jesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed ejus qui misit me. [17]Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar. [18]Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quærit; qui autem quærit gloriam ejus qui misit eum, hic verax est, et injustitia in illo non est. [19]Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem? [20]Quid me quæritis interficere? Respondit turba, et dixit: Dæmonium habes: quis te quæret interficere? [21]Respondit Jesus et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini: [22]propterea Moyses dedit vobis circumcisionem (non quia ex Moyse est, sed ex patribus), et in sabbato circumciditis hominem. [23]Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato? [24]Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate. [25]Dicebant ergo quidam ex Jerosolymis: Nonne hic est, quem quærunt interficere? [26]et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus? [27]Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit. [28]Clamabat ergo Jesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a meipso non veni, sed est verus qui misit me, quem vos nescitis. [29]Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. [30]Quærebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venit hora ejus. [31]De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quæ hic facit? [32]Audierunt pharisæi turbam murmurantem de illo hæc: et miserunt principes et pharisæi ministros ut apprehenderent eum. [33]Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum qui me misit. [34]Quæretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire. [35]Dixerunt ergo Judæi ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem gentium iturus est, et docturus gentes? [36]quis est hic sermo, quem dixit: Quæretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire? [37]In novissimo autem die magno festivitatis stabat Jesus, et clamabat dicens: Si quis sitit, veniat ad me et bibat. [38]Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre ejus fluent aquæ vivæ. [39]Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Jesus nondum erat glorificatus. [40]Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones ejus, dicebant: Hic est vere propheta. [41]Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilæa venit Christus? [42]nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus? [43]Dissensio itaque facta est in turba propter eum. [44]Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus. [45]Venerunt ergo ministri ad pontifices et pharisæos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum? [46]Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo. [47]Responderunt ergo eis pharisæi: Numquid et vos seducti estis? [48]numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex pharisæis? [49]sed turba hæc, quæ non novit legem, maledicti sunt. [50]Dixit Nicodemus ad eos, ille qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis: [51]Numquid lex nostra judicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat? [52]Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilæus es? scrutare Scripturas, et vide quia a Galilæa propheta non surgit. [53]Et reversi sunt unusquisque in domum suam.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top