[1]Jesus autem perrexit in montem Oliveti:
[2]et diluculo iterum venit in templum, et omnis populus venit ad eum, et sedens docebat eos.
[3]Adducunt autem scribæ et pharisæi mulierem in adulterio deprehensam: et statuerunt eam in medio,
[4]et dixerunt ei: Magister, hæc mulier modo deprehensa est in adulterio.
[5]In lege autem Moyses mandavit nobis hujusmodi lapidare. Tu ergo quid dicis?
[6]Hoc autem dicebant tentantes eum, ut possent accusare eum. Jesus autem inclinans se deorsum, digito scribebat in terra.
[7]Cum ergo perseverarent interrogantes eum, erexit se, et dixit eis: Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat.
[8]Et iterum se inclinans, scribebat in terra.
[9]Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus: et remansit solus Jesus, et mulier in medio stans.
[10]Erigens autem se Jesus, dixit ei: Mulier, ubi sunt qui te accusabant? nemo te condemnavit?
[11]Quæ dixit: Nemo, Domine. Dixit autem Jesus: Nec ego te condemnabo: vade, et jam amplius noli peccare.
[12]Iterum ergo locutus est eis Jesus, dicens: Ego sum lux mundi: qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vitæ.
[13]Dixerunt ergo ei pharisæi: Tu de teipso testimonium perhibes; testimonium tuum non est verum.
[14]Respondit Jesus, et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum: quia scio unde veni et quo vado; vos autem nescitis unde venio aut quo vado.
[15]Vos secundum carnem judicatis: ego non judico quemquam;
[16]et si judico ego, judicium meum verum est, quia solus non sum: sed ego et qui misit me, Pater.
[17]Et in lege vestra scriptum est, quia duorum hominum testimonium verum est.
[18]Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me qui misit me, Pater.
[19]Dicebant ergo ei: Ubi est Pater tuus? Respondit Jesus: Neque me scitis, neque Patrem meum: si me sciretis, forsitan et Patrem meum sciretis.
[20]Hæc verba locutus est Jesus in gazophylacio, docens in templo: et nemo apprehendit eum, quia necdum venerat hora ejus.
[21]Dixit ergo iterum eis Jesus: Ego vado, et quæretis me, et in peccato vestro moriemini. Quo ego vado, vos non potestis venire.
[22]Dicebant ergo Judæi: Numquid interficiet semetipsum, quia dixit: Quo ego vado, vos non potestis venire?
[23]Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum. Vos de mundo hoc estis, ego non sum de hoc mundo.
[24]Dixi ergo vobis quia moriemini in peccatis vestris: si enim non credideritis quia ego sum, moriemini in peccato vestro.
[25]Dicebant ergo ei: Tu quis es? Dixit eis Jesus: Principium, qui et loquor vobis.
[26]Multa habeo de vobis loqui, et judicare; sed qui me misit, verax est; et ego quæ audivi ab eo, hæc loquor in mundo.
[27]Et non cognoverunt quia Patrem ejus dicebat Deum.
[28]Dixit ergo eis Jesus: Cum exaltaveris Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum, et a meipso facio nihil, sed sicut docuit me Pater, hæc loquor:
[29]et qui me misit, mecum est, et non reliquit me solum: quia ego quæ placita sunt ei, facio semper.
[30]Hæc illo loquente, multi crediderunt in eum.
[31]Dicebat ergo Jesus ad eos, qui crediderunt ei, Judæos: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli mei eritis,
[32]et cognoscetis veritatem, et veritas liberabit vos.
[33]Responderunt ei: Semen Abrahæ sumus, et nemini servivimus umquam: quomodo tu dicis: Liberi eritis?
[34]Respondit eis Jesus: Amen, amen dico vobis: quia omnis qui facit peccatum, servus est peccati.
[35]Servus autem non manet in domo in æternum: filius autem manet in æternum.
[36]Si ergo vos filius liberaverit, vere liberi eritis.
[37]Scio quia filii Abrahæ estis: sed quæritis me interficere, quia sermo meus non capit in vobis.
[38]Ego quod vidi apud Patrem meum, loquor: et vos quæ vidistis apud patrem vestrum, facitis.
[39]Responderunt, et dixerunt ei: Pater noster Abraham est. Dicit eis Jesus: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.
[40]Nunc autem quæritis me interficere, hominem, qui veritatem vobis locutus sum, quam audivi a Deo: hoc Abraham non fecit.
[41]Vos facitis opera patris vestri. Dixerunt itaque ei: Nos ex fornicatione non sumus nati: unum patrem habemus Deum.
[42]Dixit ergo eis Jesus: Si Deus pater vester esset, diligeretis utique et me; ego enim ex Deo processi, et veni: neque enim a meipso veni, sed ille me misit.
[43]Quare loquelam meam non cognoscitis? Quia non potestis audire sermonem meum.
[44]Vos ex patre diabolo estis: et desideria patris vestri vultis facere. Ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit: quia non est veritas in eo: cum loquitur mendacium, ex propriis loquitur, quia mendax est, et pater ejus.
[45]Ego autem si veritatem dico, non creditis mihi.
[46]Quis ex vobis arguet me de peccato? Si veritatem dico vobis, quare non creditis mihi?
[47]Qui ex Deo est, verba Dei audit. Propterea vos non auditis, quia ex Deo non estis.
[48]Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Nonne bene dicimus nos quia Samaritanus es tu, et dæmonium habes?
[49]Respondit Jesus: Ego dæmonium non habeo: sed honorifico Patrem meum, et vos inhonorastis me.
[50]Ego autem non quæro gloriam meam: est qui quærat, et judicet.
[51]Amen, amen dico vobis: si quis sermonem meum servaverit, mortem non videbit in æternum.
[52]Dixerunt ergo Judæi: Nunc cognovimus quia dæmonium habes. Abraham mortuus est, et prophetæ; et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, non gustabit mortem in æternum.
[53]Numquid tu major es patre nostro Abraham, qui mortuus est? et prophetæ mortui sunt. Quem teipsum facis?
[54]Respondit Jesus: Si ego glorifico meipsum, gloria mea nihil est: est Pater meus, qui glorificat me, quem vos dicitis quia Deus vester est,
[55]et non cognovistis eum: ego autem novi eum. Et si dixero quia non scio eum, ero similis vobis, mendax. Sed scio eum, et sermonem ejus servo.
[56]Abraham pater vester exsultavit ut videret diem meum: vidit, et gavisus est.
[57]Dixerunt ergo Judæi ad eum: Quinquaginta annos nondum habes, et Abraham vidisti?
[58]Dixit eis Jesus: Amen, amen dico vobis, antequam Abraham fieret, ego sum.
[59]Tulerunt ergo lapides, ut jacerent in eum: Jesus autem abscondit se, et exivit de templo.
|