Luke
Luk
24
   
[1]Una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum, portantes quæ paraverant aromata: [2]et invenerunt lapidem revolutum a monumento. [3]Et ingressæ non invenerunt corpus Domini Jesu. [4]Et factum est, dum mente consternatæ essent de isto, ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti. [5]Cum timerent autem, et declinarent vultum in terram, dixerunt ad illas: Quid quæritis viventem cum mortuis? [6]non est hic, sed surrexit: recordamini qualiter locutus est vobis, cum adhuc in Galilæa esset, [7]dicens: Quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum, et crucifigi, et die tertia resurgere. [8]Et recordatæ sunt verborum ejus. [9]Et regressæ a monumento nuntiaverunt hæc omnia illis undecim, et ceteris omnibus. [10]Erat autem Maria Magdalene, et Joanna, et Maria Jacobi, et ceteræ quæ cum eis erant, quæ dicebant ad apostolos hæc. [11]Et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista, et non crediderunt illis. [12]Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum: et procumbens vidit linteamina sola posita, et abiit secum mirans quod factum fuerat. [13]Et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum, quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Jerusalem, nomine Emmaus. [14]Et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quæ acciderant. [15]Et factum est, dum fabularentur, et secum quærerent: et ipse Jesus appropinquans ibat cum illis: [16]oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerent. [17]Et ait ad illos: Qui sunt hi sermones, quos confertis ad invicem ambulantes, et estis tristes? [18]Et respondens unus, cui nomen Cleophas, dixit ei: Tu solus peregrinus es in Jerusalem, et non cognovisti quæ facta sunt in illa his diebus? [19]Quibus ille dixit: Quæ? Et dixerunt: De Jesu Nazareno, qui fuit vir propheta, potens in opere et sermone coram Deo et omni populo: [20]et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotes et principes nostri in damnationem mortis, et crucifixerunt eum: [21]nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israël: et nunc super hæc omnia, tertia dies est hodie quod hæc facta sunt. [22]Sed et mulieres quædam ex nostris terruerunt nos, quæ ante lucem fuerunt ad monumentum, [23]et non invento corpore ejus, venerunt, dicentes se etiam visionem angelorum vidisse, qui dicunt eum vivere. [24]Et abierunt quidam ex nostris ad monumentum: et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt, ipsum vero non invenerunt. [25]Et ipse dixit ad eos: O stulti, et tardi corde ad credendum in omnibus quæ locuti sunt prophetæ ! [26]Nonne hæc oportuit pati Christum, et ita intrare in gloriam suam? [27]Et incipiens a Moyse, et omnibus prophetis, interpretabatur illis in omnibus scripturis quæ de ipso erant. [28]Et appropinquaverunt castello quo ibant: et ipse se finxit longius ire. [29]Et coëgerunt illum, dicentes: Mane nobiscum, quoniam advesperascit, et inclinata est jam dies. Et intravit cum illis. [30]Et factum est, dum recumberet cum eis, accepit panem, et benedixit, ac fregit, et porrigebat illis. [31]Et aperti sunt oculi eorum, et cognoverunt eum: et ipse evanuit ex oculis eorum. [32]Et dixerunt ad invicem: Nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et aperiret nobis Scripturas? [33]Et surgentes eadem hora regressi sunt in Jerusalem: et invenerunt congregatos undecim, et eos qui cum illis erant, [34]dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. [35]Et ipsi narrabant quæ gesta erant in via, et quomodo cognoverunt eum in fractione panis. [36]Dum autem hæc loquuntur, stetit Jesus in medio eorum, et dicit eis: Pax vobis: ego sum, nolite timere. [37]Conturbati vero et conterriti, existimabant se spiritum videre. [38]Et dixit eis: Quid turbati estis, et cogitationes ascendunt in corda vestra? [39]videte manus meas, et pedes, quia ego ipse sum; palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. [40]Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et pedes. [41]Adhuc autem illis non credentibus, et mirantibus præ gaudio, dixit: Habetis hic aliquid quod manducetur? [42]At illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellis. [43]Et cum manducasset coram eis, sumens reliquias dedit eis. [44]Et dixit ad eos: Hæc sunt verba quæ locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum, quoniam necesse est impleri omnia quæ scripta sunt in lege Moysi, et prophetis, et Psalmis de me. [45]Tunc aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas, [46]et dixit eis: Quoniam sic scriptum est, et sic oportebat Christum pati, et resurgere a mortuis tertia die: [47]et prædicari in nomine ejus pœnitentiam, et remissionem peccatorum in omnes gentes, incipientibus ab Jerosolyma. [48]Vos autem testes estis horum. [49]Et ego mitto promissum Patris mei in vos; vos autem sedete in civitate, quoadusque induamini virtute ex alto. [50]Eduxit autem eos foras in Bethaniam, et elevatis manibus suis benedixit eis. [51]Et factum est, dum benediceret illis, recessit ab eis, et ferebatur in cælum. [52]Et ipsi adorantes regressi sunt in Jerusalem cum gaudio magno: [53]et erant semper in templo, laudantes et benedicentes Deum. Amen.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top