|
|
| [1]Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos, |
[No book] |
| [2]dicens: Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi. |
[No book] |
| [3]Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite: secundum opera vero eorum nolite facere: dicunt enim, et non faciunt. |
[No book] |
| [4]Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum: digito autem suo nolunt ea movere. |
[No book] |
| [5]Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus: dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias. |
[No book] |
| [6]Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis, |
[No book] |
| [7]et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi. |
[No book] |
| [8]Vos autem nolite vocari Rabbi: unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis. |
[No book] |
| [9]Et patrem nolite vocare vobis super terram: unus est enim pater vester qui in cælis est. |
[No book] |
| [10]Nec vocemini magistri: quia magister vester unus est, Christus. |
[No book] |
| [11]Qui major est vestrum, erit minister vester. |
[No book] |
| [12]Qui autem se exaltaverit, humiliabitur: et qui se humiliaverit, exaltabitur. |
[No book] |
| [13]Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare. |
[No book] |
| [14]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium. |
[No book] |
| [15]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos. |
[No book] |
| [16]Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templo, debet. |
[No book] |
| [17]Stulti et cæci: quid enim majus est? aurum, an templum, quod sanctificat aurum? |
[No book] |
| [18]Et quicumque juraverit in altari, nihil est: quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet. |
[No book] |
| [19]Cæci: quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum? |
[No book] |
| [20]Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt. |
[No book] |
| [21]Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso: |
[No book] |
| [22]et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum. |
[No book] |
| [23]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere. |
[No book] |
| [24]Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes. |
[No book] |
| [25]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis; intus autem pleni estis rapina et immunditia ! |
[No book] |
| [26]Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum. |
[No book] |
| [27]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia ! |
[No book] |
| [28]Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi: intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate. |
[No book] |
| [29]Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum, |
[No book] |
| [30]et dicitis: Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum ! |
[No book] |
| [31]itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt. |
[No book] |
| [32]Et vos implete mensuram patrum vestrorum. |
[No book] |
| [33]Serpentes genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ? |
[No book] |
| [34]Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: |
[No book] |
| [35]ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare. |
[No book] |
| [36]Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam. |
[No book] |
| [37]Jerusalem, Jerusalem, quæ occidis prophetas, et lapidas eos, qui ad te missi sunt, quoties volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti? |
[No book] |
| [38]Ecce relinquetur vobis domus vestra deserta. |
[No book] |
| [39]Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. |
[No book] |