«
Aleppo Codex (~920)
Alep
Vulgata Clementina (1592)
Vul
   
Micah
Mic
1
[1]דבר יהוה אשר היה אל מיכה המרשתי בימי יותם אחז יחזקיה מלכי יהודה־אשר חזה על שמרון וירושלם [1]Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthitea, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.
[2]שמעו עמים כלם הקשיבי ארץ ומלאה ויהי אדני יהוה בכם לעד אדני מהיכל קדשו [2]Audite, populi omnes, et attendat terra, et plenitudo ejus: et sit Dominus Deus vobis in testem, Dominus de templo sancto suo.
[3]כי הנה יהוה יצא ממקומו וירד ודרך על במותי [Q: במתי] ארץ [3]Quia ecce Dominus egredietur de loco suo, et descendet, et calcabit super excelsa terræ.
[4]ונמסו ההרים תחתיו והעמקים יתבקעו כדונג מפני האש כמים מגרים במורד [4]Et consumentur montes subtus eum, et valles scindentur sicut cera a facie ignis, et sicut aquæ quæ decurrunt in præceps.
[5]בפשע יעקב כל זאת ובחטאות בית ישראל מי פשע יעקב הלוא שמרון ומי במות יהודה הלוא ירושלם [5]In scelere Jacob omne istud, et in peccatis domus Israël. Quod scelus Jacob? nonne Samaria? et quæ excelsa Judæ? nonne Jerusalem?
[6]ושמתי שמרון לעי השדה למטעי כרם והגרתי לגי אבניה ויסדיה אגלה [6]Et ponam Samariam quasi acervum lapidum in agro, cum plantatur vinea; et detraham in vallem lapides ejus, et fundamenta ejus revelabo.
[7]וכל פסיליה יכתו וכל אתנניה ישרפו באש וכל עצביה אשים שממה כי מאתנן זונה קבצה ועד אתנן זונה ישובו [7]Et omnia sculptilia ejus concidentur, et omnes mercedes ejus comburentur igne, et omnia idola ejus ponam in perditionem, quia de mercedibus meretricis congregata sunt, et usque ad mercedem meretricis revertentur.
[8]על זאת אספדה ואילילה אילכה שילל [Q: שולל] וערום אעשה מספד כתנים ואבל כבנות יענה [8]Super hoc plangam, et ululabo; vadam spoliatus, et nudus; faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum:
[9]כי אנושה מכותיה כי באה עד יהודה־נגע עד שער עמי עד ירושלם [9]quia desperata est plaga ejus, quia venit usque ad Judam; tetigit portam populi mei usque ad Jerusalem.
[10]בגת אל תגידו־בכו אל תבכו בבית לעפרה עפר התפלשתי [Q: התפלשי] [10]In Geth nolite annuntiare; lacrimis ne ploretis; in domo pulveris pulvere vos conspergite.
[11]עברי לכם יושבת שפיר עריה בשת לא יצאה יושבת צאנן־מספד בית האצל יקח מכם עמדתו [11]Et transite vobis, habitatio pulchra, confusa ignominia: non est egressa quæ habitat in exitu: planctum domus vicina accipiet ex vobis, quæ stetit sibimet.
[12]כי חלה לטוב יושבת מרות כי ירד רע מאת יהוה לשער ירושלם [12]Quia infirmata est in bonum, quæ habitat in amaritudinibus; quia descendit malum a Domino in portam Jerusalem.
[13]רתם המרכבה לרכש יושבת לכיש ראשית חטאת היא לבת ציון כי בך נמצאו פשעי ישראל [13]Tumultus quadrigæ stuporis habitanti Lachis: principium peccati est filiæ Sion, quia in te inventa sunt scelera Israël.
[14]לכן תתני שלוחים על מורשת גת בתי אכזיב לאכזב למלכי ישראל [14]Propterea dabit emissarios super hæreditatem Geth, domus mendacii in deceptionem regibus Israël.
[15]עד הירש אבי לך יושבת מרשה עד עדלם יבוא כבוד ישראל [15]Adhuc hæredem adducam tibi quæ habitas in Maresa; usque ad Odollam veniet gloria Israël.
[16]קרחי וגזי על בני תענוגיך הרחבי קרחתך כנשר כי גלו ממך [16]Decalvare, et tondere super filios deliciarum tuarum; dilata calvitium tuum sicut aquila, quoniam captivi ducti sunt ex te.
Source: unbound.biola.edu
Source: unbound.biola.edu
Top