[1]Accesserunt autem filiæ Salphaad, filii Hepher, filii Galaad, filii Machir, filii Manasse, qui fuit filius Joseph: quarum sunt nomina, Maala, et Noa, et Hegla, et Melcha, et Thersa.
[2]Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt:
[3]Pater noster mortuus est in deserto, nec fuit in seditione, quæ concitata est contra Dominum sub Core, sed in peccato suo mortuus est: hic non habuit mares filios. Cur tollitur nomen illius de familia sua, quia non habuit filium? date nobis possessionem inter cognatos patris nostri.
[4]Retulitque Moyses causam earum ad judicium Domini.
[5]Qui dixit ad eum:
[6]Justam rem postulant filiæ Salphaad: da eis possessionem inter cognatos patris sui, et ei in hæreditatem succedant.
[7]Ad filios autem Israël loqueris hæc:
[8]Homo cum mortuus fuerit absque filio, ad filiam ejus transibit hæreditas.
[9]Si filiam non habuerit, habebit successores fratres suos.
[10]Quod si et fratres non fuerint, dabitis hæreditatem fratribus patris ejus.
[11]Sin autem nec patruos habuerit, dabitur hæreditas his qui ei proximi sunt. Eritque hoc filiis Israël sanctum lege perpetua, sicut præcepit Dominus Moysi.
[12]Dixit quoque Dominus ad Moysen: Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
[13]Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron:
[14]quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
[15]Cui respondit Moyses:
[16]Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc:
[17]et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere: ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
[18]Dixitque Dominus ad eum: Tolle Josue filium Nun, virum in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum.
[19]Qui stabit coram Eleazaro sacerdote et omni multitudine:
[20]et dabis ei præcepta cunctis videntibus, et partem gloriæ tuæ, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israël.
[21]Pro hoc, si quid agendum erit, Eleazar sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur et ingredietur ipse, et omnes filii Israël cum eo, et cetera multitudo.
[22]Fecit Moyses ut præceperat Dominus: cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro sacerdote et omni frequentia populi.
[23]Et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit quæ mandaverat Dominus.
|