[1]Dixit quoque Dominus ad Moysen:
[2]Præcipe filiis Israël, et dices ad eos: Oblationem meam et panes, et incensum odoris suavissimi offerte per tempora sua.
[3]Hæc sunt sacrificia quæ offerre debetis: agnos anniculos immaculatos duos quotidie in holocaustum sempiternum:
[4]unum offeretis mane, et alterum ad vesperum:
[5]decimam partem ephi similæ, quæ conspersa sit oleo purissimo, et habeat quartam partem hin.
[6]Holocaustum juge est quod obtulistis in monte Sinai in odorem suavissimum incensi Domini.
[7]Et libabitis vini quartam partem hin per agnos singulos in sanctuario Domini.
[8]Alterumque agnum similiter offeretis ad vesperam juxta omnem ritum sacrificii matutini, et libamentorum ejus, oblationem suavissimi odoris Domino.
[9]Die autem sabbati offeretis duos agnos anniculos immaculatos, et duas decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio, et liba:
[10]quæ rite funduntur per singula sabbata in holocaustum sempiternum.
[11]In calendis autem offeretis holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos septem immaculatos,
[12]et tres decimas similæ oleo conspersæ in sacrificio per singulos vitulos: et duas decimas similæ oleo conspersæ per singulos arietes:
[13]et decimam decimæ similæ ex oleo in sacrificio per agnos singulos: holocaustum suavissimi odoris atque incensi est Domino.
[14]Libamenta autem vini, quæ per singulas fundenda sunt victimas, ista erunt: media pars hin per singulos vitulos, tertia per arietem, quarta per agnum. Hoc erit holocaustum per omnes menses, qui sibi anno vertente succedunt.
[15]Hircus quoque offeretur Domino pro peccatis in holocaustum sempiternum cum libamentis suis.
[16]Mense autem primo, quartadecima die mensis, Phase Domini erit,
[17]et quintadecima die solemnitas: septem diebus vescentur azymis.
[18]Quarum dies prima venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
[19]Offeretisque incensum holocaustum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, agnos anniculos immaculatos septem:
[20]et sacrificia singulorum ex simila quæ conspersa sit oleo, tres decimas per singulos vitulos, et duas decimas per arietem,
[21]et decimam decimæ per agnos singulos, id est, per septem agnos.
[22]Et hircum pro peccato unum, ut expietur pro vobis,
[23]præter holocaustum matutinum, quod semper offeretis.
[24]Ita facietis per singulos dies septem dierum in fomitem ignis, et in odorem suavissimum Domino, qui surget de holocausto, et de libationibus singulorum.
[25]Dies quoque septimus celeberrimus et sanctus erit vobis: omne opus servile non facietis in eo.
[26]Dies etiam primitivorum, quando offeretis novas fruges Domino, expletis hebdomadibus, venerabilis et sancta erit: omne opus servile non facietis in ea.
[27]Offeretisque holocaustum in odorem suavissimum Domino, vitulos de armento duos, arietem unum, et agnos anniculos immaculatos septem:
[28]atque in sacrificiis eorum, similæ oleo conspersæ tres decimas per singulos vitulos, per arietes duas,
[29]per agnos decimam decimæ, qui simul sunt agni septem. Hircum quoque,
[30]qui mactatur pro expiatione: præter holocaustum sempiternum et liba ejus.
[31]Immaculata offeretis omnia cum libationibus suis.
|