[1]Filius sapiens doctrina patris, qui autem illusor est non audit cum arguitur. [2]De fructu oris sui homo satiabitur bonis, anima autem prævaricatorum iniqua. [3]Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. [4]Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. [5]Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur. [6]Justitia custodit innocentis viam, impietas autem peccatorem supplantat. [7]Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. [8]Redemptio animæ viri divitiæ suæ; qui autem pauper est, increpationem non sustinet. [9]Lux justorum lætificat, lucerna autem impiorum extinguetur. [10]Inter superbos semper jurgia sunt; qui autem agunt omnia cum consilio, reguntur sapientia. [11]Substantia festinata minuetur; quæ autem paulatim colligitur manu, multiplicabitur. [12]Spes quæ differtur affligit animam; lignum vitæ desiderium veniens. [13]Qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat, qui autem timet præceptum in pace versabitur. Animæ dolosæ errant in peccatis, justi autem misericordes sunt, et miserantur. [14]Lex sapientis fons vitæ, ut declinet a ruina mortis. [15]Doctrina bona dabit gratiam; in itinere contemptorum vorago. [16]Astutus omnia agit cum consilio, qui autem fatuus est aperit stultitiam. [17]Nuntius impii cade in malum; legatus autem fidelis, sanitas. [18]Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam, qui autem acquiescit arguenti glorificabitur. [19]Desiderium si compleatur delectat animam; detestantur stulti eos qui fugiunt mala. [20]Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur. [21]Peccatores persequitur malum, et justis retribuentur bona. [22]Bonus reliquit hæredes filios et nepotes, et custoditur justo substantia peccatoris. [23]Multi cibi in novalibus patrum, et aliis congregantur absque judicio. [24]Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. [25]Justus comedit et replet animam suam; venter autem impiorum insaturabilis.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top