[1]Sapiens mulier ædificat domum suam; insipiens exstructam quoque manibus destruet. [2]Ambulans recto itinere, et timens Deum, despicitur ab eo qui infami graditur via. [3]In ore stulti virga superbiæ; labia autem sapientium custodiunt eos. [4]Ubi non sunt boves præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. [5]Testis fidelis non mentitur; profert autem mendacium dolosus testis. [6]Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. [7]Vade contra virum stultum, et nescit labia prudentiæ. [8]Sapientia callidi est intelligere viam suam, et imprudentia stultorum errans. [9]Stultus illudet peccatum, et inter justos morabitur gratia. [10]Cor quod novit amaritudinem animæ suæ, in gaudio ejus non miscebitur extraneus. [11]Domus impiorum delebitur, tabernacula vero justorum germinabunt. [12]Est via quæ videtur homini justa, novissima autem ejus deducunt ad mortem. [13]Risus dolore miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat. [14]Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. [15]Innocens credit omni verbo; astutus considerat gressus suos. Filio doloso nihil erit boni; servo autem sapienti prosperi erunt actus, et dirigetur via ejus. [16]Sapiens timet, et declinat a malo; stultus transilit, et confidit. [17]Impatiens operabitur stultitiam, et vir versutus odiosus est. [18]Possidebunt parvuli stultitiam, et exspectabunt astuti scientiam. [19]Jacebunt mali ante bonos, et impii ante portas justorum. [20]Etiam proximo suo pauper odiosus erit, amici vero divitum multi. [21]Qui despicit proximum suum peccat; qui autem miseretur pauperis beatus erit. Qui credit in Domino misericordiam diligit. [22]Errant qui operantur malum; misericordia et veritas præparant bona. [23]In omni opere erit abundantia; ubi autem verba sunt plurima, ibi frequenter egestas. [24]Corona sapientium divitiæ eorum; fatuitas stultorum imprudentia. [25]Liberat animas testis fidelis, et profert mendacia versipellis. [26]In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. [27]Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. [28]In multitudine populi dignitas regis, et in paucitate plebis ignominia principis. [29]Qui patiens est multa gubernatur prudentia; qui autem impatiens est exaltat stultitiam suam. [30]Vita carnium sanitas cordis; putredo ossium invidia. [31]Qui calumniatur egentem exprobrat factori ejus, honorat autem eum qui miseretur pauperis. [32]In malitia sua expelletur impius, sperat autem justus in morte sua. [33]In corde prudentis requiescit sapientia, et indoctos quosque erudiet. [34]Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum. [35]Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top