[1]Occasiones quærit qui vult recedere ab amico, omni tempore erit exprobrabilis.
[2]Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.
[3]Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.
[4]Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.
[5]Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.
[6]Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.
[7]Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
[8]Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient.
[9]Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.
[10]Turris fortissima nomen Domini; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.
[11]Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.
[12]Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.
[13]Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat et confusione dignum.
[14]Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere?
[15]Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.
[16]Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.
[17]Justus prior est accusator sui: venit amicus ejus, et investigabit eum.
[18]Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
[19]Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.
[20]De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.
[21]Mors et vita in manu linguæ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.
[22]Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.
[23]Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.
[24]Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.
|