[1]Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio. [2]Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet. [3]Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus. [4]Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus. [5]Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus. [6]Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum. [7]Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens. [8]Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit. [9]Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos. [10]Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum. [11]Semper jurgia quærit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum. [12]Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua. [13]Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus. [14]Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit. [15]Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum. [16]Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. [17]Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. [18]Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo. [19]Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam. [20]Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum. [21]Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur. [22]Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa. [23]Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii. [24]In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ. [25]Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum. [26]Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. [27]Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus. [28]Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top