[1]Melior est buccella sicca cum gaudio, quam domus plena victimis cum jurgio.
[2]Servus sapiens dominabitur filiis stultis, et inter fratres hæreditatem dividet.
[3]Sicut igne probatur argentum et aurum camino, ita corda probat Dominus.
[4]Malus obedit linguæ iniquæ, et fallax obtemperat labiis mendacibus.
[5]Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
[6]Corona senum filii filiorum, et gloria filiorum patres eorum.
[7]Non decent stultum verba composita, nec principem labium mentiens.
[8]Gemma gratissima exspectatio præstolantis; quocumque se vertit, prudenter intelligit.
[9]Qui celat delictum quærit amicitias; qui altero sermone repetit, separat fœderatos.
[10]Plus proficit correptio apud prudentem, quam centum plagæ apud stultum.
[11]Semper jurgia quærit malus; angelus autem crudelis mittetur contra eum.
[12]Expedit magis ursæ occurrere raptis fœtibus, quam fatuo confidenti in stultitia sua.
[13]Qui reddit mala pro bonis, non recedet malum de domo ejus.
[14]Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.
[15]Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
[16]Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala.
[17]Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur.
[18]Stultus homo plaudet manibus, cum spoponderit pro amico suo.
[19]Qui meditatur discordias diligit rixas, et qui exaltat ostium quærit ruinam.
[20]Qui perversi cordis est non inveniet bonum, et qui vertit linguam incidet in malum.
[21]Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.
[22]Animus gaudens ætatem floridam facit; spiritus tristis exsiccat ossa.
[23]Munera de sinu impius accipit, ut pervertat semitas judicii.
[24]In facie prudentis lucet sapientia; oculi stultorum in finibus terræ.
[25]Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
[26]Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat.
[27]Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
[28]Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.
|