[1]Ne æmuleris viros malos, nec desideres esse cum eis; [2]quia rapinas meditatur mens eorum, et fraudes labia eorum loquuntur. [3]Sapientia ædificabitur domus, et prudentia roborabitur. [4]In doctrina replebuntur cellaria, universa substantia pretiosa et pulcherrima. [5]Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus; [6]quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt. [7]Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. [8]Qui cogitat mala facere stultus vocabitur: [9]cogitatio stulti peccatum est, et abominatio hominum detractor. [10]Si desperaveris lassus in die angustiæ, imminuetur fortitudo tua. [11]Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses. [12]Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit; et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua. [13]Comede, fili mi, mel, quia bonum est, et favum dulcissimum gutturi tuo. [14]Sic et doctrina sapientiæ animæ tuæ; quam cum inveneris, habebis in novissimis spem, et spes tua non peribit. [15]Ne insidieris, et quæras impietatem in domo justi, neque vastes requiem ejus. [16]Septies enim cadet justus, et resurget: impii autem corruent in malum. [17]Cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas, et in ruina ejus ne exsultet cor tuum: [18]ne forte videat Dominus, et displiceat ei, et auferat ab eo iram suam. [19]Ne contendas cum pessimis, nec æmuleris impios; [20]quoniam non habent futurorum spem mali, et lucerna impiorum extinguetur. [21]Time Dominum, fili mi, et regem, et cum detractoribus non commiscearis; [22]quoniam repente consurget perditio eorum, et ruinam utriusque quis novit? [23]Hæc quoque sapientibus. Cognoscere personam in judicio non est bonum. [24]Qui dicunt impio: Justus es, maledicent eis populi, et detestabuntur eos tribus. [25]Qui arguunt eum laudabuntur, et super ipsos veniet benedictio. [26]Labia deosculabitur qui recta verba respondet. [27]Præpara foris opus tuum, et diligenter exerce agrum tuum, ut postea ædifices domum tuam. [28]Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis. [29]Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum. [30]Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti: [31]et ecce totum repleverant urticæ, et operuerant superficiem ejus spinæ, et maceria lapidum destructa erat. [32]Quod cum vidissem, posui in corde meo, et exemplo didici disciplinam. [33]Parum, inquam, dormies; modicum dormitabis, pauxillum manus conseres ut quiescas: [34]et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top