[1] quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. [2]Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. [3]Cælum sursum, et terra deorsum, et cor regum inscrutabile. [4]Aufer rubiginem de argento, et egredietur vas purissimum. [5]Aufer impietatem de vultu regis, et firmabitur justitia thronus ejus. [6]Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. [7]Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. [8]Quæ viderunt oculi tui ne proferas in jurgio cito, ne postea emendare non possis, cum dehonestaveris amicum tuum. [9]Causam tuam tracta cum amico tuo, et secretum extraneo ne reveles: [10]ne forte insultet tibi cum audierit, et exprobrare non cesset. Gratia et amicitia liberant: quas tibi serva, ne exprobrabilis fias. [11]Mala aurea in lectis argenteis, qui loquitur verbum in tempore suo. [12]Inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem obedientem. [13]Sicut frigus nivis in die messis, ita legatus fidelis ei qui misit eum: animam ipsius requiescere facit. [14]Nubes, et ventus, et pluviæ non sequentes, vir gloriosus et promissa non complens. [15]Patientia lenietur princeps, et lingua mollis confringet duritiam. [16]Mel invenisti comede quod sufficit tibi, ne fore satiatus evomas illud. [17]Subtrahe pedem tuum de domo proximi tui, nequando satiatus oderit te. [18]Jaculum, et gladius, et sagitta acuta, homo qui loquitur contra proximum suum falsum testimonium. [19]Dens putridus, et pes lassus, qui sperat super infideli in die angustiæ, [20]et amittit pallium in die frigoris. Acetum in nitro, qui cantat carmina cordi pessimo. Sicut tinea vestimento, et vermis ligno, ita tristitia viri nocet cordi. [21]Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, da ei aquam bibere: [22]prunas enim congregabis super caput ejus, et Dominus reddet tibi. [23]Ventus aquilo dissipat pluvias, et facies tristis linguam detrahentem. [24]Melius est sedere in angulo domatis, quam cum muliere litigiosa et in domo communi. [25]Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. [26]Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. [27]Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. [28]Sicut urbs patens et absque murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top