[1]Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro, [2]facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus. [3]Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum. [4]Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium. [5]Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum? [6]montes, exsultastis sicut arietes? et colles sicut agni ovium? [7]A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob; [8]qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum. [9]Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam, [10]super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum? [11]Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit. [12]Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum. [13]Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt. [14]Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt. [15]Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo. [16]Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. [17]Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. [18]Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. [19]Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est. [20]Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron. [21]Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus. [22]Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros. [23]Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram. [24]Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum. [25]Non mortui laudabunt te, Domine; neque omnes qui descendunt in infernum. [26]Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top