|
[1]Alleluja. In exitu Israël de Ægypto, domus Jacob de populo barbaro,
[2]facta est Judæa sanctificatio ejus, Israël potestas ejus.
[3]Mare vidit, et fugit; Jordanis conversus est retrorsum.
[4]Montes exsultaverunt ut arietes, et colles sicut agni ovium.
[5]Quid est tibi, mare, quod fugisti? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum?
[6]montes, exsultastis sicut arietes? et colles sicut agni ovium?
[7]A facie Domini mota est terra, a facie Dei Jacob;
[8]qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
[9]Non nobis, Domine, non nobis; sed nomini tuo da gloriam,
[10]super misericordia tua et veritate tua; nequando dicant gentes: Ubi est Deus eorum?
[11]Deus autem noster in cælo; omnia quæcumque voluit fecit.
[12]Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.
[13]Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.
[14]Aures habent, et non audient; nares habent, et non odorabunt.
[15]Manus habent, et non palpabunt; pedes habent, et non ambulabunt; non clamabunt in gutture suo.
[16]Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis.
[17]Domus Israël speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
[18]Domus Aaron speravit in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
[19]Qui timent Dominum speraverunt in Domino; adjutor eorum et protector eorum est.
[20]Dominus memor fuit nostri, et benedixit nobis. Benedixit domui Israël; benedixit domui Aaron.
[21]Benedixit omnibus qui timent Dominum, pusillis cum majoribus.
[22]Adjiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros.
[23]Benedicti vos a Domino, qui fecit cælum et terram.
[24]Cælum cæli Domino; terram autem dedit filiis hominum.
[25]Non mortui laudabunt te, Domine; neque omnes qui descendunt in infernum.
[26]Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in sæculum.
|