[1]Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra. [2]Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus. [3]Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus. [4]Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos; [5]quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit. [6]Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus. [7]Afferte Domino, patriæ gentium; afferte Domino gloriam et honorem; [8]afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus; [9]adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra; [10]dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate. [11]Lætentur cæli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus; [12]gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum [13]a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top