[1]Canticum ipsi David, quando domus ædificabatur post captivitatem. Cantate Domino canticum novum, cantate Domino omnis terra.[2]Cantate Domino, et benedicite nomini ejus; annuntiate de die in diem salutare ejus.[3]Annuntiate inter gentes gloriam ejus, in omnibus populis mirabilia ejus.[4]Quoniam magnus Dominus, et laudabilis nimis; terribilis est super omnes deos;[5]quoniam omnes dii gentium dæmonia; Dominus autem cælos fecit.[6]Confessio et pulchritudo in conspectu ejus; sanctimonia et magnificentia in sanctificatione ejus.[7]Afferte Domino, patriæ gentium; afferte Domino gloriam et honorem;[8]afferte Domino gloriam nomini ejus. Tollite hostias, et introite in atria ejus;[9]adorate Dominum in atrio sancto ejus. Commoveatur a facie ejus universa terra;[10]dicite in gentibus, quia Dominus regnavit. Etenim correxit orbem terræ, qui non commovebitur; judicabit populos in æquitate.[11]Lætentur cæli, et exsultet terra: commoveatur mare et plenitudo ejus;[12]gaudebunt campi, et omnia quæ in eis sunt. Tunc exsultabunt omnia ligna silvarum[13]a facie Domini, quia venit, quoniam venit judicare terram. Judicabit orbem terræ in æquitate, et populos in veritate sua.