[1]Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere. [2]Unusquisque vestrum proximo suo placeat in bonum, ad ædificationem. [3]Etenim Christus non sibi placuit, sed sicut scriptum est: Improperia improperantium tibi ceciderunt super me. [4]Quæcumque enim scripta sunt, ad nostram doctrinam scripta sunt: ut per patientiam, et consolationem Scripturarum, spem habeamus. [5]Deus autem patientiæ et solatii det vobis idipsum sapere in alterutrum secundum Jesum Christum: [6]ut unanimes, uno ore honorificetis Deum et patrem Domini nostri Jesu Christi. [7]Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei. [8]Dico enim Christum Jesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones patrum: [9]gentes autem super misericordia honorare Deum, sicut scriptum est: Propterea confitebor tibi in gentibus, Domine, et nomini tuo cantabo. [10]Et iterum dicit: Lætamini gentes cum plebe ejus. [11]Et iterum: Laudate omnes gentes Dominum: et magnificate eum omnes populi. [12]Et rursus Isaias ait: Erit radix Jesse, et qui exsurget regere gentes, in eum gentes sperabunt. [13]Deus autem spei repleat vos omni gaudio, et pace in credendo: ut abundetis in spe, et virtute Spiritus Sancti. [14]Certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis, quoniam et ipsi pleni estis dilectione, repleti omni scientia, ita ut possitis alterutrum monere. [15]Audacius autem scripsi vobis fratres ex parte, tamquam in memoriam vos reducens: propter gratiam, quæ data est mihi a Deo, [16]ut sim minister Christi Jesu in gentibus: sanctificans Evangelium Dei, ut fiat oblatio gentium accepta, et sanctificata in Spiritu Sancto. [17]Habeo igitur gloriam in Christo Jesu ad Deum. [18]Non enim audeo aliquid loqui eorum, quæ per me non efficit Christus in obedientiam gentium, verbo et factis: [19]in virtute signorum, et prodigiorum, in virtute Spiritus Sancti: ita ut ab Jerusalem per circuitum usque ad Illyricum repleverim Evangelium Christi. [20]Sic autem prædicavi Evangelium hoc, non ubi nominatus est Christus, ne super alienum fundamentum ædificarem: [21]sed sicut scriptum est: Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt: et qui non audierunt, intelligent. [22]Propter quod et impediebar plurimum venire ad vos, et prohibitus sum usque adhuc. [23]Nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis jam præcedentibus annis: [24]cum in Hispaniam proficisci cœpero, spero quod præteriens videam vos, et a vobis deducar illuc, si vobis primum ex parte fruitus fuero. [25]Nunc igitur proficiscar in Jerusalem ministrare sanctis. [26]Probaverunt enim Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum, qui sunt in Jerusalem. [27]Placuit enim eis: et debitores sunt eorum. Nam si spiritualium eorum participes facti sunt gentiles, debent et in carnalibus ministrare illis. [28]Hoc igitur cum consummavero, et assignavero eis fructum hunc, per vos proficiscar in Hispaniam. [29]Scio autem quoniam veniens ad vos, in abundantia benedictionis Evangelii Christi veniam. [30]Obsecro ergo vos fratres per Dominum nostrum Jesum Christum, et per caritatem Sancti Spiritus, ut adjuvetis me in orationibus vestris pro me ad Deum, [31]ut liberer ab infidelibus, qui sunt in Judæa, et obsequii mei oblatio accepta fiat in Jerusalem sanctis, [32]ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei, et refrigerer vobiscum. [33]Deus autem pacis sit cum omnibus vobis. Amen.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top