[1]Qui tetigerit picem inquinabitur ab ea: et qui communicaverit superbo induet superbiam.
[2]Pondus super se tollat qui honestiori se communicat, et ditiori te ne socius fueris.
[3]Quid communicabit cacabus ad ollam? quando enim se colliserint, confringetur.
[4]Dives injuste egit, et fremet: pauper autem læsus tacebit.
[5]Si largitus fueris, assumet te: et si non habueris, derelinquet te.
[6]Si habes, convivet tecum, et evacuabit te: et ipse non dolebit super te.
[7]Si necessarius illi fueris, supplantabit te, et subridens spem dabit, narrans tibi bona, et dicet: Quid opus est tibi?
[8]Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter: et in novissimo deridebit te, et postea videns derelinquet te, et caput suum movebit ad te.
[9]Humiliare Deo, et exspecta manus ejus.
[10]Attende ne seductus in stultitiam humilieris.
[11]Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
[12]Advocatus a potentiore, discede: ex hoc enim magis te advocabit.
[13]Ne improbus sis, ne impingaris: et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
[14]Ne retineas ex æquo loqui cum illo, nec credas multis verbis illius: ex multa enim loquela tentabit te, et subridens interrogabit te de absconditis tuis.
[15]Immitis animus illius conservabit verba tua: et non parcet de malitia, et de vinculis.
[16]Cave tibi, et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas:
[17]audiens vero illa, quasi in somnis vide, et vigilabis.
[18]Omni vita tua dilige Deum, et invoca illum in salute tua.
[19]Omne animal diligit simile sibi, sic et omnis homo proximum sibi.
[20]Omnis caro ad similem sibi conjungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
[21]Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator justo.
[22]Quæ communicatio sancto homini ad canem? aut quæ pars diviti ad pauperem?
[23]Venatio leonis onager in eremo: sic et pascua divitum sunt pauperes.
[24]Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et execratio divitis pauper.
[25]Dives commotus confirmatur ab amicis suis: humilis autem cum ceciderit, expelletur et a notis.
[26]Diviti decepto multi recuperatores: locutus est superbia, et justificaverunt illum.
[27]Humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
[28]Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent.
[29]Pauper locutus est, et dicunt: Quis est hic? et si offenderit, subvertent illum.
[30]Bona est substantia cui non est peccatum in conscientia: et nequissima paupertas in ore impii.
[31]Cor hominis immutat faciem illius, sive in bona, sive in mala.
[32]Vestigium cordis boni et faciem bonam difficile invenies, et cum labore.
|