[1]Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.
[2]Felix qui non habuit animi sui tristitiam, et non excidit a spe sua.
[3]Viro cupido et tenaci sine ratione est substantia: et homini livido ad quid aurum?
[4]Qui acervat ex animo suo injuste, aliis congregat, et in bonis illius alius luxuriabitur.
[5]Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis.
[6]Qui sibi invidet, nihil est illo nequius: et hæc redditio est malitiæ illius.
[7]Et si bene fecerit, ignoranter et non volens facit: et in novissimo manifestat malitiam suam.
[8]Nequam est oculus lividi: et avertens faciem suam, et despiciens animam suam.
[9]Insatiabilis oculus cupidi in parte iniquitatis: non satiabitur donec consumat arefaciens animam suam.
[10]Oculus malus ad mala, et non saturabitur pane, sed indigens et in tristitia erit super mensam suam.
[11]Fili, si habes, benefac tecum, et Deo dignas oblationes offer.
[12]Memor esto quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi: testamentum enim hujus mundi morte morietur.
[13]Ante mortem benefac amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.
[14]Non defrauderis a die bono, et particula boni doni non te prætereat.
[15]Nonne aliis relinques dolores et labores tuos in divisione sortis?
[16]Da et accipe, et justifica animam tuam.
[17]Ante obitum tuum operare justitiam, quoniam non est apud inferos invenire cibum.
[18]Omnis caro sicut fœnum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.
[19]Alia generantur, et alia dejiciuntur: sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.
[20]Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum illo.
[21]Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.
[22]Beatus vir qui in sapientia morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei:
[23]qui excogitat vias illius in corde suo, et in absconditis suis intelligens, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens:
[24]qui respicit per fenestras illius, et in januis illius audiens:
[25]qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum, statuet casulam suam ad manus illius, et requiescent in casula illius bona per ævum.
[26]Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis ejus morabitur.
[27]Protegetur sub tegmine illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.
|