[1]Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur: nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis.
[2]Non credas vitæ illorum, et ne respexeris in labores eorum.
[3]Melior est enim unus timens Deum, quam mille filii impii:
[4]et utile est mori sine filiis, quam relinquere filios impios.
[5]Ab uno sensato inhabitabitur patria: tribus impiorum deseretur.
[6]Multa talia vidit oculis meus, et fortiora horum audivit auris mea.
[7]In synagoga peccantium exardebit ignis, et in gente incredibili exardescet ira.
[8]Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destructi sunt confidentes suæ virtuti.
[9]Et non pepercit peregrinationi Lot, et execratus est eos præ superbia verbi illorum.
[10]Non misertus est illis, gentem totam perdens, et extollentem se in peccatis suis.
[11]Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui: et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.
[12]Misericordia enim et ira est cum illo: potens exoratio, et effundens iram.
[13]Secundum misericordiam suam, sic correptio illius homines secundum opera sua judicat.
[14]Non effugiet in rapina peccator, et non retardabit sufferentia misericordiam facientis.
[15]Omnis misericordia faciet locum unicuique, secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis ipsius.
[16]Non dicas: A Deo abscondar: et ex summo, quis mei memorabitur?
[17]in populo magno non agnoscar: quæ est enim anima mea in tam immensa creatura?
[18]Ecce cælum et cæli cælorum, abyssus, et universa terra, et quæ in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur.
[19]Montes simul, et colles, et fundamenta terræ, cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur.
[20]Et in omnibus his insensatum est cor, et omne cor intelligitur ab illo.
[21]Et vias illius quis intelligit, et procellam quam nec oculus videbit hominis?
[22]Nam plurima illius opera sunt in absconsis: sed opera justitiæ ejus quis enuntiabit, aut quis sustinebit? longe enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio omnium in consummatione est.
[23]Qui minoratur corde cogitat inania, et vir imprudens et errans cogitat stulta.
[24]Audi me, fili, et disce disciplinam sensus, et in verbis meis attende in corde tuo:
[25]et dicam in æquitate disciplinam, et scrutabor enarrare sapientiam: et in verbis meis attende in corde tuo, et dico in æquitate spiritus virtutes quas posuit Deus in opera sua ab initio, et in veritate enuntio scientiam ejus.
[26]In judicio Dei opera ejus ab initio, et ab institutione ipsorum distinxit partes illorum, et initia eorum in gentibus suis.
[27]Ornavit in æternum opera illorum: nec esurierunt, nec laboraverunt, et non destiterunt ab operibus suis.
[28]Unusquisque proximum sibi non angustiabit in æternum:
[29]non sis incredibilis verbo illius.
[30]Post hæc Deus in terram respexit, et implevit illam bonis suis:
[31]anima omnis vitalis denuntiavit ante faciem ipsius, et in ipsam iterum reversio illorum.
|