[1]Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. [2]Deprime cor tuum, et sustine: inclina aurem tuam, et suscipe verba intellectus: et ne festines in tempore obductionis. [3]Sustine sustentationes Dei: conjungere Deo, et sustine, ut crescat in novissimo vita tua. [4]Omne quod tibi applicitum fuerit accipe: et in dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe: [5]quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero receptibiles in camino humiliationis. [6]Crede Deo, et recuperabit te: et dirige viam tuam, et spera in illum: serva timorem illius, et in illo veterasce. [7]Metuentes Dominum, sustinete misericordiam ejus: et non deflectatis ab illo, ne cadatis. [8]Qui timetis Dominum, credite illi, et non evacuabitur merces vestra. [9]Qui timetis Dominum, sperate in illum, et in oblectationem veniet vobis misericordia. [10]Qui timetis Dominum, diligite illum, et illuminabuntur corda vestra. [11]Respicite, filii, nationes hominum: et scitote quia nullus speravit in Domino et confusus est. [12]Quis enim permansit in mandatis ejus, et derelictus est? aut quis invocavit eum, et despexit illum? [13]Quoniam pius et misericors est Deus, et remittet in die tribulationis peccata, et protector est omnibus exquirentibus se in veritate. [14] duplici corde, et labiis scelestis, et manibus malefacientibus, et peccatori terram ingredienti duabus viis ! [15] dissolutis corde, qui non credunt Deo, et ideo non protegentur ab eo ! [16] his qui perdiderunt sustinentiam, et qui dereliquerunt vias rectas, et diverterunt in vias pravas ! [17]Et quid facient cum inspicere cœperit Dominus? [18]Qui timent Dominum non erunt incredibiles verbo illius: et qui diligunt illum conservabunt viam illius. [19]Qui timent Dominum inquirent quæ beneplacita sunt ei, et qui diligunt eum replebuntur lege ipsius. [20]Qui timent Dominum præparabunt corda sua, et in conspectu illius sanctificabunt animas suas. [21]Qui timent Dominum custodiunt mandata illius, et patientiam habebunt usque ad inspectionem illius, [22]dicentes: Si pœnitentiam non egerimus, incidemus in manus Domini, et non in manus hominum. [23]Secundum enim magnitudinem ipsius, sic et misericordia illius cum ipso est.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top