[1]Filii sapientiæ ecclesia justorum, et natio illorum obedientia et dilectio. [2]Judicium patris audite, filii, et sic facite, ut salvi sitis. [3]Deus enim honoravit patrem in filiis: et judicium matris exquirens, firmavit in filios. [4]Qui diligit Deum exorabit pro peccatis, et continebit se ab illis, et in oratione dierum exaudietur. [5]Et sicut qui thesaurizat, ita et qui honorificat matrem suam. [6]Qui honorat patrem suum jucundabitur in filiis, et in die orationis suæ exaudietur. [7]Qui honorat patrem suum vita vivet longiore, et qui obedit patri refrigerabit matrem. [8]Qui timet Dominum honorat parentes, et quasi dominis serviet his qui se genuerunt. [9]In opere, et sermone, et omni patientia, honora patrem tuum, [10]ut superveniat tibi benedictio ab eo, et benedictio illius in novissimo maneat. [11]Benedictio patris firmat domos filiorum: maledictio autem matris eradicat fundamenta. [12]Ne glorieris in contumelia patris tui: non enim est tibi gloria ejus confusio. [13]Gloria enim hominis ex honore patris sui, et dedecus filii pater sine honore. [14]Fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita illius: [15]et si defecerit sensu, veniam da, et ne spernas eum in virtute tua: eleemosyna enim patris non erit in oblivione. [16]Nam pro peccato matris restituetur tibi bonum: [17]et in justitia ædificabitur tibi, et in die tribulationis commemorabitur tui, et sicut in sereno glacies, solventur peccata tua. [18]Quam malæ famæ est qui derelinquit patrem, et est maledictus a Deo qui exasperat matrem ! [19]Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. [20]Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: [21]quoniam magna potentia Dei solius, et ab humilibus honoratur. [22]Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris: sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus. [23]Non est enim tibi necessarium ea, quæ abscondita sunt, videre oculis tuis. [24]In supervacuis rebus noli scrutari multipliciter, et in pluribus operibus ejus non eris curiosus. [25]Plurima enim super sensum hominum ostensa sunt tibi: [26]multos quoque supplantavit suspicio illorum, et in vanitate detinuit sensus illorum. [27]Cor durum habebit male in novissimo, et qui amat periculum in illo peribit. [28]Cor ingrediens duas vias non habebit successus, et pravus corde in illis scandalizabitur. [29]Cor nequam gravabitur in doloribus, et peccator adjiciet ad peccandum. [30]Synagogæ superborum non erit sanitas, frutex enim peccati radicabitur in illis, et non intelligetur. [31]Cor sapientis intelligitur in sapientia, et auris bona audiet cum omni concupiscentia sapientiam. [32]Sapiens cor et intelligibile abstinebit se a peccatis, et in operibus justitiæ successus habebit. [33]Ignem ardentem exstinguit aqua, et eleemosyna resistit peccatis: [34]et Deus prospector est ejus qui reddit gratiam: meminit ejus in posterum, et in tempore casus sui inveniet firmamentum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top