[1]Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. [2]Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. [3]Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: [4]divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. [5]A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: [6]delaturam civitatis, et collectionem populi: [7]columniam mendacem super mortem omnia gravia: [8]dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. [9]In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans. [10]Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. [11]Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. [12]Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. [13]In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. [14]Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. [15]Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. [16]Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. [17]Disciplina illius datum Dei est. [18]Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ. [19]Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. [20]Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. [21]Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. [22]Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. [23]Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. [24]Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. [25]In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: [26]vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; [27]et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam. [28]Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top