[1]Propter inopiam multi deliquerunt: et qui quærit locupletari avertit oculum suum.
[2]Sicut in medio compaginis lapidum palus figitur, sic et inter medium venditionis et emptionis angustiabitur peccatum:
[3]conteretur cum delinquente delictum.
[4]Si non in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.
[5]Sicut in percussura cribri remanebit pulvis, sic aporia hominis in cogitatu illius.
[6]Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.
[7]Sicut rusticatio de ligno ostendit fructum illius, sic verbum ex cogitatu cordis hominis.
[8]Ante sermonem non laudes virum: hæc enim tentatio est hominum.
[9]Si sequaris justitiam, apprehendes illam, et indues quasi poderem honoris: et inhabitabis cum ea, et proteget te in sempiternum, et in die agnitionis invenies firmamentum.
[10]Volatilia ad sibi similia conveniunt: et veritas ad eos qui operantur illam revertetur.
[11]Leo venationi insidiatur semper: sic peccata operantibus iniquitates.
[12]Homo sanctus in sapientia manet sicut sol: nam stultus sicut luna mutatur.
[13]In medio insensatorum serva verbum tempori: in medio autem cogitantium assiduus esto.
[14]Narratio peccantium odiosa, et risus illorum in deliciis peccati.
[15]Loquela multum jurans horripilationem capiti statuet, et irreverentia ipsius obturatio aurium.
[16]Effusio sanguinis in rixa superborum, et maledictio illorum auditus gravis.
[17]Qui denudat arcana amici fidem perdit, et non inveniet amicum ad animum suum.
[18]Dilige proximum, et conjungere fide cum illo.
[19]Quod si denudaveris absconsa illius, non persequeris post eum.
[20]Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic et qui perdit amicitiam proximi sui.
[21]Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic dereliquisti proximum tuum, et non eum capies.
[22]Non illum sequaris, quoniam longe abest: effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus:
[23]ultra eum non poteris colligare. Et maledicti est concordatio:
[24]denudare autem amici mysteria, desperatio est animæ infelicis.
[25]Annuens oculo fabricat iniqua, et nemo eum abjiciet.
[26]In conspectu oculorum tuorum condulcabit os suum, et super sermones tuos admirabitur: novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.
[27]Multa odivi, et non coæquavi ei, et Dominus odiet illum.
[28]Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet: et plaga dolosa dolosi dividet vulnera.
[29]Et qui foveam fodit incidet in eam: et qui statuit lapidem proximo offendet in eo: et qui laqueum alii ponit, peribit in illo.
[30]Facienti nequissimum consilium, super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniat illi.
[31]Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi.
[32]Laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum, dolor autem consumet illos antequam moriantur.
[33]Ira et furor utraque execrabilia sunt, et vir peccator continens erit illorum.
|