«
Vulgata Clementina (1592)
Vul
The Gospel of James
GspJam
[1]Mulieris bonæ beatus vir: numerus enim annorum illius duplex. [No book]
[2]Mulier fortis oblectat virum suum, et annos vitæ illius in pace implebit. [No book]
[3]Pars bona mulier bona, in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis: [No book]
[4]divitis autem et pauperis cor bonum, in omni tempore vultus illorum hilaris. [No book]
[5]A tribus timuit cor meum, et in quarto facies mea metuit: [No book]
[6]delaturam civitatis, et collectionem populi: [No book]
[7]columniam mendacem super mortem omnia gravia: [No book]
[8]dolor cordis et luctus, mulier zelotypa. [No book]
[9]In muliere zelotypa flagellum linguæ, omnibus communicans. [No book]
[10]Sicut boum jugum quod movetur, ita et mulier nequam: qui tenet illam quasi qui apprehendit scorpionem. [No book]
[11]Mulier ebriosa ira magna, et contumelia: et turpitudo illius non tegetur. [No book]
[12]Fornicatio mulieris in extollentia oculorum, et in palpebris illius agnoscetur. [No book]
[13]In filia non avertente se, firma custodiam, ne inventa occasione utatur se. [No book]
[14]Ab omni irreverentia oculorum ejus cave, et ne mireris si te neglexerit. [No book]
[15]Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet, et ab omni aqua proxima bibet, et contra omnem palum sedebit, et contra omnem sagittam aperiet pharetram donec deficiat. [No book]
[16]Gratia mulieris sedulæ delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit. [No book]
[17]Disciplina illius datum Dei est. [No book]
[18]Mulier sensata et tacita, non est immutatio eruditæ animæ. [No book]
[19]Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata. [No book]
[20]Omnis autem ponderatio non est digna continentis animæ. [No book]
[21]Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. [No book]
[22]Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super ætatem stabilem. [No book]
[23]Columnæ aureæ super bases argenteas, et pedes firmi super plantas stabilis mulieris. [No book]
[24]Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. [No book]
[25]In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit: [No book]
[26]vir bellator deficiens per inopiam; et vir sensatus contemptus; [No book]
[27]et qui transgreditur a justitia ad peccatum: Deus paravit eum ad rhomphæam. [No book]
[28]Duæ species difficiles et periculosæ mihi apparuerunt: difficile exuitur negotians a negligentia, et non justificabitur caupo a peccatis labiorum. [No book]
Source: unbound.biola.edu
Translation: M.R. James (1924)
Source: www.earlychristianwritings.com
Top