[1]Vana spes et mendacium viro insensato: et somnia extollunt imprudentes. [2]Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa mendacia. [3]Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo hominis. [4]Ab immundo, quid mundabitur? et a mendace, quid verum dicetur? [5]Divinatio erroris, et auguria mendacia, et somnia malefacientium, vanitas est: [6]et sicut parturientis, cor tuum phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum: [7]multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis. [8]Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fidelis complanabitur. [9]Qui non est tentatus quid scit? vir in multis expertus cogitabit multa: et qui multa didicit enarrabit intellectum. [10]Qui non est expertus pauca recognoscit: qui autem in multis factus est, multiplicat malitiam. [11]Qui tentatus non est qualia scit? qui implanatus est abundabit nequitia. [12]Multa vidi errando, et plurimas verborum consuetudines. [13]Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. [14]Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. [15]Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. [16]Qui timet Dominum nihil trepidabit: et non pavebit, quoniam ipse est spes ejus. [17]Timentis Dominum, beata est anima ejus. [18]Ad quem respicit, et quis est fortitudo ejus? [19]Oculi Domini super timentes eum: protector potentiæ, firmamentum virtutis, tegimen ardoris, et umbraculum meridiani: [20]deprecatio offensionis, et adjutorium casus: exaltans animam, et illuminans oculos, dans sanitatem, et vitam, et benedictionem. [21]Immolantis ex iniquo oblatio est maculata, et non sunt beneplacitæ subsannationes injustorum. [22]Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et justitiæ. [23]Dona iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis. [24]Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui. [25]Panis egentium vita pauperum est: qui defraudat illum homo sanguinis est. [26]Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum. [27]Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt. [28]Unus ædificans, et unus destruens: quid prodest illis, nisi labor? [29]Unus orans, et unus maledicens: cujus vocem exaudiet Deus? [30]Qui baptizatur a mortuo, et iterum tangit eum, quid proficit lavatio illius? [31]Sic homo qui jejunat in peccatis suis, et iterum eadem faciens: quid proficit humiliando se? orationem illius quis exaudiet?
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top