[1]Qui conservat legem multiplicat oblationem.
[2]Sacrificium salutare est attendere mandatis, et discedere ab omni iniquitate.
[3]Et propitiationem litare sacrificii super injustitias: et deprecatio pro peccatis, recedere ab injustitia.
[4]Retribuet gratiam qui offert similaginem: et qui facit misericordiam offert sacrificium.
[5]Beneplacitum est Domino recedere ab iniquitate: et deprecatio pro peccatis recedere ab injustitia.
[6]Non apparebis ante conspectum Domini vacuus:
[7]hæc enim omnia propter mandatum Dei fiunt.
[8]Oblatio justi impinguat altare, et odor suavitatis est in conspectu Altissimi.
[9]Sacrificium justi acceptum est, et memoriam ejus non obliviscetur Dominus.
[10]Bono animo gloriam redde Deo, et non minuas primitias manuum tuarum.
[11]In omni dato hilarem fac vultum tuum, et in exsultatione sanctifica decimas tuas.
[12]Da Altissimo secundum datum ejus, et in bono oculo adinventionem facito manuum tuarum,
[13]quoniam Dominus retribuens est, et septies tantum reddet tibi.
[14]Noli offerre munera prava, non enim suscipiet illa.
[15]Et noli inspicere sacrificum injustum, quoniam Dominus judex est, et non est apud illum gloria personæ.
[16]Non accipiet Dominus personam in pauperem, et deprecationem læsi exaudiet.
[17]Non despiciet preces pupilli, nec viduam, si effundat loquelam gemitus.
[18]Nonne lacrimæ viduæ ad maxillam descendunt, et exclamatio ejus super deducentem eas?
[19]A maxilla enim ascendunt usque ad cælum, et Dominus exauditor non delectabitur in illis.
[20]Qui adorat Deum in oblectatione suscipietur, et deprecatio illius usque ad nubes propinquabit.
[21]Oratio humiliantis se nubes penetrabit, et donec propinquet non consolabitur, et non discedet donec Altissimus aspiciat.
[22]Et Dominus non elongabit: et judicabit justos, et faciet judicium: et Fortissimus non habebit in illis patientiam, ut contribulet dorsum ipsorum:
[23]et gentibus reddet vindictam, donec tollat plenitudinem superborum, et sceptra iniquorum contribulet:
[24]donec reddat hominibus secundum actus suos, et secundum opera Adæ, et secundum præsumptionem illius:
[25]donec judicet judicium plebis suæ, et oblectabit justos misericordia sua.
[26]Speciosa misericordia Dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviæ in tempore siccitatis.
|