[1]Altitudinis firmamentum pulchritudo ejus est, species cæli in visione gloriæ. [2]Sol in aspectu annuntians in exitu, vas admirabile, opus Excelsi. [3]In meridiano exurit terram, et in conspectu ardoris ejus quis poterit sustinere? fornacem custodiens in operibus ardoris: [4]tripliciter sol exurens montes, radios igneos exsufflans, et refulgens radiis suis obcæcat oculos. [5]Magnus Dominus qui fecit illum, et in sermonibus ejus festinavit iter. [6]Et luna in omnibus in tempore suo, ostensio temporis, et signum ævi. [7]A luna signum diei festi: luminare quod minuitur in consummatione. [8]Mensis secundum nomen ejus est, crescens mirabiliter in consummatione. [9]Vas castrorum in excelsis, in firmamento cæli resplendens gloriose. [10]Species cæli gloria stellarum: mundum illuminans in excelsis Dominus. [11]In verbis Sancti stabunt ad judicium, et non deficient in vigiliis suis. [12]Vide arcum, et benedic eum qui fecit illum: valde speciosus est in splendore suo. [13]Gyravit cælum in circuitu gloriæ suæ: manus Excelsi aperuerunt illum. [14]Imperio suo acceleravit nivem, et accelerat coruscationes emittere judicii sui. [15]Propterea aperti sunt thesauri, et evolaverunt nebulæ sicut aves. [16]In magnitudine sua posuit nubes, et confracti sunt lapides grandinis. [17]In conspectu ejus commovebuntur montes, et in voluntate ejus aspirabit notus. [18]Vox tonitrui ejus verberavit terram, tempestas aquilonis, et congregatio spiritus: [19]et sicut avis deponens ad sedendum, aspergit nivem, et sicut locusta demergens descensus ejus. [20]Pulchritudinem candoris ejus admirabitur oculus, et super imbrem ejus expavescet cor. [21]Gelu sicut salem effundet super terram: et dum gelaverit, fiet tamquam cacumina tribuli. [22]Frigidus ventus aquilo flavit, et gelavit crystallus ab aqua: super omnem congregationem aquarum requiescet, et sicut lorica induet se aquis: [23]et devorabit montes, et exuret desertum, et extinguet viride, sicut igne. [24]Medicina omnium in festinatione nebulæ: et ros obvians ab ardore venienti humilem efficiet eum. [25]In sermone ejus siluit ventus, et cogitatione sua placavit abyssum: et plantavit in illa Dominus insulas. [26]Qui navigant mare enarrent pericula ejus, et audientes auribus nostris admirabimur. [27]Illic præclara opera et mirabilia, varia bestiarum genera, et omnium pecorum, et creatura belluarum. [28]Propter ipsum confirmatus est itineris finis, et in sermone ejus composita sunt omnia. [29]Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. [30]Gloriantes ad quid valebimus? ipse enim omnipotens super omnia opera sua. [31]Terribilis Dominus, et magnus vehementer, et mirabilis potentia ipsius. [32]Glorificantes Dominum quantumcumque potueritis, supervalebit enim adhuc: et admirabilis magnificentia ejus. [33]Benedicentes Dominum, exaltate illum quantum potestis: major enim est omni laude. [34]Exaltantes eum, replemini virtute, ne laboretis, non enim comprehendetis. [35]Quis videbit eum et enarrabit? et quis magnificabit eum sicut est ab initio? [36]Multa abscondita sunt majora his: pauca enim vidimus operum ejus. [37]Omnia autem Dominus fecit, et pie agentibus dedit sapientiam.
Credit

Source: unbound.biola.edu
Top